라틴어 문장 검색

penuria frumenti nimium etiam ut videretur hominum efficiebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 224:2)
et Romae quoque propter penuriam argenti triumviri mensarii rogatione M. Minuci tribuni plebis facti, L. Aemilius Papus, qui consul censorque fuerat, et M. Atilius Regulus, qui bis consul fuerat, et L. Scribonius Libo, qui tum tribunus plebis erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 278:2)
cum prohibentibus opus Romanis manum posse conseri et, si ferocius procucurrissent, magna caede ita attenuari praesidii vires, ut facile per se ipsi Tarentini urbem ab iis tueri possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 151:1)
Masinissa cum Gadibus esset, certior adventare eum a Marcio factus, causando corrumpi equos inclusos in insula penuriamque omnium rerum et facere ceteris et ipsos sentire, ad hoc equitem marcescere desidia, Magonem perpulit ut se traicere in continentem ad depopulandos proximos Hispaniae agros pateretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 513:1)
triumviri item creati ad supplendum Venusinis colonorum numerum, quod bello Hannibalis attenuatae vires eius coloniae erant, C. Terentius Varro, T. Quinctius Flamininus, P. Cornelius Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 569:1)
quibus dum locum ad evadendas angustias cogendo ipse agmen praebet, sustinens impetus hostium, prolapso equo et suo ipse casu et onere equi super eum ruentis haud multum afuit, quin exanimaretur, septuaginta annos iam natus et diutino morbo, ex quo tum primum reficiebatur, viribus admodum attenuatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 577:1)
multis per eos dies difficultatibus conflictatus nihilo laetiora in castris invenit, ubi summa penuria erat, ut in regione quam ab omni parte solitudines clauderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 264:1)
itaque consentientibus cunctis pace facta Alexandream recipitur, ne multitudine quidem adversante, quae in bello non per obsidionem modo, sed etiam postquam a moenibus abscessum est, quia nihil ex Aegypto subvehebatur, omnium rerum adtenuata inopia erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 115:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION