라틴어 문장 검색

et hoc additum propter illud omnibus exhaustos iam casibus, omnium egenos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 753)
in rebus egenis per transitum ostendit famem futuram.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 911)
in tantam autem cibi penuriam redacti erant in obsidione, ut coriis madefactis et postea frictis vescerentur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 65213)
sunt igitur firmi et stabiles et constantes eligendi, cuius generis est magna penuria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 79:4)
augebat etiam molestiam quod magna sapientium civium bonorumque penuria vir egregius con- iunctissimusque mecum consiliorum omnium societate alienissimo rei publicae tempore exstinctus et auctoritatis et prudentiae suae triste nobis desiderium reliquerat, dole- bamque quod non, ut plerique putabant, adversarium aut obtrectatorem laudum mearum sed socium potius et consortem gloriosi laboris amiseram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 1장 2:1)
Mores enim ipsi interierunt virorum penuria, cuius tanti mali non modo reddenda ratio nobis, sed etiam tamquam reis capitis quodam modo dicenda causa est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 3:5)
et me hercule ego ita iudico, nihil illo regno spoliatius, nihil rege egentius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 8:3)
etsi quid te horum fugit, legibus, iudiciis, senatu sublato libidines, audacias, sumptus, egestates tot egentissimorum hominum nec privatas posse res nec rem publicam sustinere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 7 10:10)
nam quod ad legatos attinet, quid a me fieri potuit aut elegantius aut iustius quam ut sumptus egentissimarum civitatum minuerem sine ulla imminutione dignitatis tuae, praesertim ipsis civitatibus postulantibus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 8 2:6)
sed de maiestatis iudicio duo mihi illa ex tuis litteris iucundissima fuerunt, unum, quod te ab ipsa re publica defensum scribis, quae quidem etiam in summa bonorum et fortium civium copia tueri talis viros deberet, nunc vero eo magis, quod tanta penuria est in omni vel honoris vel aetatis gradu, ut tam orba civitas talis tutores complecti debeat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 11 3:3)
nunc vero, cum sim cum tironibus egentissimis, valde et meam et vestram vicem timeam necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 19 1:3)
qui in sua re fuisset egentissimus, erat, ut fit, insolens in aliena;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 8장 3:2)
Roscium occiderit, is ad quem morte eius divitiae venerint, an is ad quem mendicitas, is qui antea tenuis fuerit, an is qui postea factus sit egentissimus, is qui ardens avaritia feratur infestus in suos, an is qui semper ita vixerit ut quaestum nosset nullum, fructum autem eum solum quem labore peperisset, is qui omnium sectorum audacissimus sit, an is qui propter fori iudiciorumque insolentiam non modo subsellia verum etiam urbem ipsam reformidet, postremo, iudices, id quod ad rem mea sententia maxime pertinet, utrum inimicus potius an filius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 31장 3:2)
tōta Italia plēna est cīvibus egēnīs hūc illūc errantibus.’
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Venusiam revīsit26)
Non sanguine tristi perfusus venio, non templis impius hostis admovi dextram, sed inops et rebus egenis attritus facinus non toto corpore feci.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 133:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION