라틴어 문장 검색

Sanum hunc aliquis vocat, qui velut tempestate correptus non it sed agitur et furenti malo servit, nec mandat ultionem suam, sed ipse eius exactor animo simul ac manu saevit carissimorum eorumque quae mox amissa fleturus est carnifex ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 17:1)
Non consolabimur tam triste ergastulum, non adhortabimur ferre imperia carnificum ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 97:7)
Haec fora defetigat, patres liberosque committit, venena miscet, gladios tam percussoribus quam legio- nibus tradit ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 192:2)
Videant largum in foro sanguinem et supra Servilianum lacum (id enim proscriptionis Sullanae spoliarium est) senatorum capita et passim vagantis per urbem percussorum greges et multa milia civium Romanorum uno loco post fidem, immo per ipsam fidem trucidata ;
(세네카, De Providentia, book 1 28:5)
In qua civitate erat Areos pagos, religiosissimum iudicium, in qua senatus populus- que senatu similis, coibat cotidie carnificum triste collegium et infelix curia tyrannis angustabatur !
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 54:3)
Quod regnum est, cui non parata sit ruina et proculcatio et dominus et carnifex ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 105:6)
in quem quicquid congeri poterat di hominesque contulerant, ex eo nihil super- fuit, quod carnifex traheret !
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 107:3)
In securem incurris et carnificem ultro uocas.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, pater raptam continens.22)
Venisse patrem mihi carnifex nuntiauit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Damnatus parricidii alligans fratrem.26)
placuit propinquis quaeri a filio quinquenni qui una dormierat, quem percussorem cognosceret;
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, quinquennis testis in procuratorem.8)
percussor ille quam timuit ne occideret!
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, quinquennis testis in procuratorem.24)
Proponite supplicii faciem, carnificem, securim:
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, mutanda optio aptore convicto.8)
Ago causam legum, ne carnificem quem sacrilegis minantur, calamitosis adhibeant.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, orbata post laqueum sacrilega.28)
Caenaturi carnifices manus abluunt.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Flamininus in cena reum puniens.7)
Quisquis percussor ruit quasi diues spolia contempsit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, lugens divitem sequens filius pauperis.28)

SEARCH

MENU NAVIGATION