라틴어 문장 검색

Et ideo auctoris quoque ratione tenemur in perpetuum pudicitiam conservare et castitatem, luxuriam penitus evitare, quia quod diabolo auctore constat esse perfectum nihil posset hominibus parare salubre nec aliquid conferre laudandum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 18:3)
Quod autem Deo auctore perficitur, malum nullo modo posset sortiri effectum vel quidquam hominibus parare sinistrum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 18:4)
Fatendum est tamen opus hoc minus esse perfectum, quod nullis Cantabrigiensium exornetur carminibus.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 2:1)
Hic nondum specie perfecta resurgit imago, Vultum truncata, atque inhonesto vulnere nares Manca, et adhuc deest informi de corpore multum .
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 5:3)
Illa tamen laudes summumque meretur honorem, Quae non dirumpit cursum, absistitque moveri, Donec turbam inter crebram dilapsa supremum Perfecit studium, et metae inclinata recumbit.
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 5:3)
Nam quando tanta ac talia signa uiderint etiam illi, qui perfecti et electi Dei sunt, dubitabunt, utrum sit ipse Christus, qui in fine mundi secundum Scripturas uenturus est, annon.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 2:8)
In huius igitur lectione si quis profecerit Deo gratias agat, et pro peccatis meis apud Christi misericordiam intercedat.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:19)
Quid enim sublimius de amicitia dici potest, quid verius, quid utilius, quam quod in Christo inchoari, et secundum Christum produci, et a Christo perfici debeat probetur.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 1:6)
Ex ipsa tamen diffinitione, quamvis forte tibi minus videatur esse perfecta, intellegere utcumque poteris quid sit amicitia. Ivo.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:15)
cum non parum credendus sit profecisse, qui virtutis cognitione didicit quam longe sit a virtute.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:52)
In ipsa namque vera amicitia itur proficiendo, et fructus capitur perfectionis illius dulcedinem sentiendo.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 4:27)
cui non erubescas revelare in spiritalibus si quid profeceris;
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 1:15)
Quae omnia a Christo inchoantur, per Christum promoventur, in Christo perficiuntur.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:46)
Inter tales profecto amicitiam oriri, a talibus conservari, in talibus perfici posse non ambigimus.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 3:4)
Neque enim a beneficiis, quibus Berzellai galaadites David parricidam filium fugientem, et suscepit, et fovit, et numeravit amicum, inter tantos viros partam credimus amicitiam, sed ab ipsa potius tantam gratiam profecisse non dubitamus.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION