라틴어 문장 검색

sin ita sinceris membris ablata profugit, ut nullas partis in corpore liquerit ex se, unde cadavera rancenti iam viscere vermes expirant atque unde animantum copia tanta exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 18:4)
Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum, post mortem fore ut aut putescat corpore posto aut flammis interfiat malisve ferarum, scire licet non sincerum sonere atque subesse caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 23:1)
ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum acre fluit frigus, non privam quamque solemus particulam venti sentire et frigoris eius, sed magis unorsum, fierique perinde videmus corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res verberet atque sui det sensum corporis extra.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 10:12)
quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres sollicitum curae quantique perinde timores!
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 1:20)
Marcelline, boni suboles sincera parentis, Horrida Parrhasio quem tegit ursa iugo, Ille vetus pro te patriusque quid optet amicus, Accipe et haec memori pectore vota tene:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXV1)
Instanti, quo nec sincerior alter habetur Pectore nec nivea simplicitate prior, Si dare vis nostrae vires animosque Thaliae Et victura petis carmina, da quod amem.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXIII1)
quidam ita exponunt, ut hoc ad phantasiam Rutulorum referant, quoniam admirantibus his unde tanta fiducia animos Troianorum incessisset, repentina facies multarum navium adpropinquantium perinde visa est, atque si ipsum aequor cum classibus allaberetur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2693)
perinde enim est, ac si dixisset 'Phyllis amat corylos, corylos dum Phyllis amabit'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 643)
sunt enim Chaones in Epiro, perinde ut Dodona.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1494)
"Nam et falluntur et fallunt, ut et nescientes sinceram veritatem et quam sciunt, in perditionem sui non confitentes."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 27장 1:2)
"Ingratum est, cum sit litabilis hostia bonus animus et pura mens et sincera sententia."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 32장 1:8)
secerni autem blandus amicus a vero et internosci tam potest adhibita diligentia, quam omnia fucata et simulata a sinceris atque veris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 120:1)
haec perinde accidunt, ut eorum qui adsunt mentes verbis et sententiis et actione tractantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 50장 3:5)
Nihil erat in eius oratione nisi sincerum, nihil nisi siccum atque sanum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 55장 2:4)
Thucydides enim rerum gestarum pronuntiator sincerus et grandis etiam fuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 83장 2:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION