라틴어 문장 검색

At interiecto tempore aliquanto, cum fabricata esset ibi basilica maior, atque in honorem beatissimi apostolorum principis dedicata, illo ossa eius translata, atque ad dexteram altaris iuxta uenerationem tanto pontifice dignam condita sunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVII.10)
deinde ab Aidano episcopo patriam reuocata accepit locum unius familiae ad septentrionalem plagam Uiuri fluminis, ubi aeque anno uno monachicam cum perpaucis sociis uitam agebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII].10)
ex quibus aliquanti iam dormierunt in Domino.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XI. 2:2)
ANNO autem imperii Osredi IIIIo, Coinred, qui regno Merciorum nobilissime tempore aliquanto praefuerat, nobilius multo regni sceptra reliquit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 1:1)
unde factum est, ut, regnante Osredo filio eius, mox synodo facta iuxta fluuium Nidd, post aliquantum utriusque partis conflictum, tandem cunctis fauentibus in praesulatum sit suae receptus ecclesiae.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 7:3)
is Euander concursu pastorum trepidantium circa advenam manifestae reum caedis excitus postquam facinus facinorisque causam audivit, habitum formamque viri aliquantum ampliorem augustioremque humana intuens, rogitat qui vir esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 79:1)
iam aliquantum spatii ex eo loco ubi pugnatum est aufugerat, cum respiciens videt magnis intervallis sequentes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 260:1)
seditio inter belli pacisque auctores orta in Sabinis aliquantum inde virium transtulit ad Romanos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 171:1)
multitudine aliquantum Volsci superabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 327:1)
adiciebat huic muneri agri aliquantum, quem publicum possideri a privatis criminabatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 444:1)
et in Aequis quidem Fabio aliquanto plus negotii cum civibus quam cum hostibus fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 473:1)
T. Quincti ductu et auspicio agri captum priore anno aliquantum a Volscis esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 5:2)
ubi inluxit postero die, prior aliquanto constitit Romana acies;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 20:3)
et togae multifariam in castris visae maioris aliquanto quam erat speciem urbanae multitudinis fecerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 532:2)
senatui dictatorem dici placuit, quia etsi saepe victi populi maiore tamen conatu quam alias unquam rebellarant, et aliquantum Romanae iuventutis morbo absumptum erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 279:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION