라틴어 문장 검색

Vt puto, Maxime, satis uideor cuiuis uel iniquissimo animum explesse et, quod ad sudarium pertineat, omnem criminis maculam detersisse, ac bono iam periculo ad testimonium illud Crassi, quod post ista quasi grauissimum legerunt, a suspicionibus Aemiliani transcensurus.
(아풀레이우스, 변명 55:1)
nam equidem hic Sabratae cum hesterna die animaduerti satis notabiliter in medio foro tibi, Aemiliane, obructantem.
(아풀레이우스, 변명 57:6)
dudum ergo cum audirem sceletum perquam impudenti mendacio dictitari, iussi, curriculo iret aliquis et ex hospitio meo Mercuriolum afferret, quem mihi Saturninus iste Oeae fabricatus est.
(아풀레이우스, 변명 61:6)
De nomine ut inpraesentiarum satis dixi.
(아풀레이우스, 변명 63:4)
recitari iubebo exemplum epistolae huius ad filium missae.- Satis puto ex istis posse cuiuis liquere Pudentillam non meis carminibus ab obstinata uiduitate compulsam, sed olim sua sponte a nubendo non alienam utiquam me fortasse prae ceteris maluisse.
(아풀레이우스, 변명 68:17)
satis esse confessionem mulieris de magia cognosci.
(아풀레이우스, 변명 80:5)
cur autem tam absurdis tamque tabernariis blanditiis subigitarem, quem idem aiunt uersibus amatoriis satis scite lasciuire?
(아풀레이우스, 변명 85:6)
Sed iam de epistulis satis dictum habebo, si hoc unum addidero:
(아풀레이우스, 변명 85:9)
De aetate uero Pudentillae, de qua post ista satis confidenter mentitus es, ut etiam sexaginta annos natam diceres nubsisse, de ea tibi paucis respondebo:
(아풀레이우스, 변명 87:1)
haec ego quamquam possim merito dicere, tamen uobis condono nec satis mihi duco, si me omnium quae insimulastis abunde purgaui, nisi nusquam passus sum uel exiguam suspicionem magiae consistere.
(아풀레이우스, 변명 88:8)
pugnaui cum irata matre pro priuigno malo uitricus, ueluti pater pro optimo filio aduersus nouercam, nec satis fuit, ni bonae uxoris prolixam liberalitatem circa me nimio plus aequo coercerem.
(아풀레이우스, 변명 97:17)
iam dudum sibi prouisum satis et satis consultum respondit, neque ditiorem maritum neque formonsiorem uspiam gentium posse inuenire;
(아풀레이우스, 플로리다 14:10)
ibi donarium deae perquam opulentum:
(아풀레이우스, 플로리다 15:9)
non in totum aeuum tamen uocem desuescebant, nec omnes pari tempore elingues magistrum sectabantur, sed grauioribus uiris breui spatio satis uidebatur taciturnitas modificata, loquaciores enimuero ferme in quinquennium uelut exilio uocis puniebantur.
(아풀레이우스, 플로리다 15:31)
de ingenio eius qui satis nostis, de interitu paucis cognoscite.
(아풀레이우스, 플로리다 16:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION