라틴어 문장 검색

abrumperet vitam ab ea civitate cuius caritatem olim, nunc et aspectum exuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 28장10)
sciant, quibus moris est inlicita mirari, posse etiam sub malis principibus magnos viros esse, obsequiumque ac modestiam, si industria ac vigor adsint, eo laudis excedere, quo plerique per abrupta enisi, sed in nullum rei publicae usum ambitiosa morte inclaruerunt.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 42장 5:1)
mox Galbae amicitia in abruptum tractus, audax, callidus, promptus et, prout animum intendisset, pravus aut industrius, eadem vi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 48장10)
caesi vigiles, perrupta castra, trepidatum apud navis, donec sidente paulatim metu, occupato iuxta colle defensi, mox inrupere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 15장3)
sin victoriae [sanitas sustentaculum] columen in Italia verteretur, non abrumpendos ut corpori validissimos artus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 28장6)
Et proelium quidem, abruptis quae supererant navibus, fuga diremptum:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 36장1)
in aggere viae conlato gradu corporibus et umbonibus niti, omisso pilorum iactu gladiis et securibus galeas loricasque perrumpere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 42장9)
Et media acie perrupta fugere passim Othoniani, Bedriacum petentes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 44장1)
ipsum viventem quidem relictum, sed sola posteritatis cura et abruptis vitae blandimentis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 53장8)
'duae tunc Pannonicae ac Moesicae alae perrupere hostem:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 2장17)
plures abrupto ponte instanti hosti viam abstulerunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 6장13)
relictis castris, abrupto ponte Hostiliam rursus, inde Cremonam pergunt, ut legionibus primae Italicae et unietvicensimae Rapaci iungerentur, quas Caecina ad obtinendam Cremonam cum parte equitum praemiserat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 14장4)
laxati ordines abrumpuntur, nec restitui quivere impedientibus vehiculis tormentisque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 25장4)
ceteri trepidis iam Vitellianis seque e vallo praecipitantibus perrupere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 29장7)
aliis placebat accitis ex urbe praetoriis cohortibus valida manu perrumpere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 40장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION