라틴어 문장 검색

Cogitatio nostra caeli munimenta perrumpit nec contenta est id, quod ostenditur, scire.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 30:1)
manibus excutiam faces caeloque lucem, spectat hoc nostri sator Sol generis, et spectatur, et curru insidens per solita puri spatia decurrit poli?
(세네카, 메데아 1:7)
monstrum repone maius, hoc saxum insidens
(세네카, Phoenissae 124:1)
"sed dum perrumpere portas obsidione parat totam te pertulit uno Coclitis in clipeo;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 33)
vix sola sufficiunt insessaque pondere tanto subter anhelat humus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.25)
hinc atque hinc curvas perrumpunt aequora rupes, dat natura locum montique intervenit unum litus et in terras scopulis pendentibus exit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis6)
"quae te alta et ineluctabilis imo condidit amne palus, quo nec iam cruda nepotis funera, nec nostri valeant perrumpere planctus?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권184)
venas perrumpit aniles volnus et infelix lustratur sanguine lectus, illius exili stridentem in pectore plagam Ismene conlapsa super lacrimisque comisque siccabat plangens:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권348)
Paulum et ab insessis maestae Pelopeides aris promovere gradum seriemque et dona triumphi mirantur, victique animo rediere mariti, atque ubi tardavit currus et ab axe superbo explorat causas victor poscitque benigna aure preces, ausa ante alias Capaneia coniunx:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권263)
Ille licet Cilicum victas agat ante catervas, Ponat et in capto Martia castra solo, Totus et argento contextus, totus et auro Insideat celeri conspiciendus equo, Ipse boves mea si tecum modo Delia possim Iungere et in solito pascere monte pecus, Et te, dum liceat, teneris retinere lacertis, Mollis et inculta sit mihi somnus humo.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 237)
ad haec consultanda procurandaque multitudine omni a vi et armis conversa, et animi aliquid agendo occupati erant, et deorum adsidua insidens cura, cum interesse rebus humanis caeleste numen videretur, ea pietate omnium pectora imbuerat, ut fides ac ius iurandum pro legum ac poenarum metu civitatem regerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 218:1)
in summa Sacra via fuit posita virgo insidens equo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 149:2)
trepidantibus inferunt signa Romani sociique, iam in vestibulum perruperant templi, cum P. Valerius inter primores pugnam ciens interficitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 203:2)
concitant equos permittuntque in hostem pedestri iam turbatum pugna et perruptis ordinibus elati ad novissimam aciem, pars libero spatio circumvecti iam fugam undique capessentes plerosque a castris avertunt praeterequitantesque absterrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 679:1)
P. Sulpicius per mediam hostium aciem cum equitatu perrupit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 777:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION