라틴어 문장 검색

Philippus postquam comes mandata retulisset regis animum satis perspiciens, quo citius abiret equis citatis ad Henricum Windesoriae perrexit, regina sua parvis itineribus subsequente.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 9:8)
altera, primo intuitu expedita et proclivis, ducat in avia et praecipitia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:18)
Id tamen posteris gratum esse solet, propter usum operis expeditum et inquisitionis novae taedium et impatientiam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:29)
atque etiam ut facilis et expedita sit laborum nostrorum continuatio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:15)
sicut speculum inaequale rerum radios ex figura et sectione propria immutat, ita et mentem, cum a rebus per sensum patitur, in notionibus suis expediendis et comminiscendis haud optima fide rerum naturae suam naturam inserere et immiscere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 24:5)
Nam omnia fide oculata aut saltem perspecta, et summa quadam cum severitate, recipimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 34:2)
At naturalis magiae cultores, qui per rerum sympathias et antipathias omnia expediunt, ex conjecturis otiosis et supinissimis, rebus virtutes et operationes admirabiles affinxerunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 199:1)
is sane non satis attendere et perspicere videtur, quid agatur in praesentia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 237:9)
et ad eorum immotam veritatem axiomata media probet et expediat:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 249:2)
Adeo ut in fabrica universi motus viventium plerunque videatur expediri per quaterniones artuum sive flexionum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 285:3)
Si enim deprehendatur semel natura in variatione sua, ejusque ratio manifesta fuerit, expeditum erit eo deducere naturam per artem quo per casum aberraverit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 299:5)
et quaeratur utrum inveniatur in rerum natura aliquis talis motus, an potius res conficta sit et supposita, ad compendia et commoditates calculationum, et ad pulchrum illud, scilicet de expediendis motibus coelestibus per circulos perfectos.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 351:3)
Hunc motum Schola (more suo) valde negligenter expedit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 359:2)
id quod facile perspicitur ex hoc, quod, subtracto alimento sive fomite flammae, flamma statim pereat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 362:4)
Virtutes enim rerum et motus operantur et expediuntur per spatia non indefinita aut fortuita, sed finita et certa;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 416:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION