라틴어 문장 검색

deinde congressus nostri lamentationem pertimui ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 3 4:4)
qui in meo reditu fortasse reprehensionem sui sceleris pertimescunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 3 5:6)
quorum ego consiliis, promissis, praeceptis destitutus in hanc calamitatem incidi sed haec occultabis, ne quid obsint ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 3 9:2)
intimus, proximus, familiarissimus quisque aut sibi pertimuit aut mihi invidit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 4 1:3)
dimitto autem a me et ut a magistris ne abducam et quod mater Porcia non discedit, sine qua edacitatem pueri pertimesco.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 9 10:7)
an in eo auctoritas nihil obest?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 81:6)
qui cum statuisset, nisi per vos me reciperasset, eandem subire fortunam atque idem sibi domicilium et vitae et mortis deposcere, tamen numquam nec magnitudinem negoti nec solitudinem suam nec vim inimicorum ac tela pertimuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 15장 1:3)
Vsque adeo autem ille pertimuerat ut mori mallet quam de his rebus Sullam doceri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 9장 3:1)
non modo igitur nihil prodest sed obest etiam Clodi mors Miloni.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 13장 1:16)
Naevi ne P. Quinctio noceat, id vero non mediocriter pertimesco.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 1장 1:4)
nunc tantum id dicam quod tacitus tu mihi adsentiare, nullam rem in me esse quam ille contemnat, nullam in te quam pertimescat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 7장 1:1)
sin praetermittes, qualis erit tua ista accusatio, quae domestici periculi metu certissimi et maximi criminis non modo sponsionem, verum etiam mentionem ipsam pertimescat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 10장 1:4)
cuius ego ingenium ita laudo ut non pertimescam, ita probo ut me ab eo delectari facilius quam decipi putem posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 13장 4:3)
nulla salus rei publicae maior est quam eos qui alterum accusant non minus de laude, de honore, de fama sua quam illos qui accusantur de capite ac fortunis suis pertimescere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 21장 4:1)
sic eloquentia haec forensis spreta a philosophis et repudiata multis quidem illa adiumentis magnisque caruit, sed tamen ornata verbis atque sententiis iactationem habuit in populo nec paucorum iudicium reprehensionemque pertimuit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 3장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION