라틴어 문장 검색

si decemviri finem pertinaciae non faciunt, ruere ac deflagrare omnia passuri estis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 566:2)
quorum consulatus popularis sine ulla patrum iniuria nec sine offensione fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 600:2)
maiorum merita in rem publicam domi militiaeque commemorabat, suum infelix erga plebem Romanam studium, quo aequandarum legum causa cum maxima offensione patrum consulatu abisset, suas leges, quibus manentibus lator earum in vincla ducatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 624:1)
ecquis rettulit aliquid ad coniugem ac liberos praeter odia offensiones simultates publicas privatasque?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 754:1)
nec ante finis contentionum fuit, cum et tribunum acerrimum auctorem plebes nacta esset et ipsa cum eo pertinacia certaret, quam victi tandem patres ut de conubio ferretur concessere, ita maxime rati contentionem de plebeiis consulibus tribunos aut totam deposituros aut post bellum dilaturos esse, contentamque interim conubio plebem paratam dilectui fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 64:2)
huius adrogantiam pertinacia alterius aequabat, qui, ne quam opem ab inimico videretur petisse, vinci ab hoste quam vincere per civem maluit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 99:1)
differentique et tempore suo se indicaturum dicenti ceteris omissis eo versae erant omnium curae, apparebatque veri indicii gratiam mediam nec falsi offensionem fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 153:2)
cuius lentae velut tabis senio victa utriusque pertinacia populi est, ut primum a consulibus, dein permissu eorum ab senatu indutias peterent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 222:1)
Appius iam inde antiquitus insitam pertinaciam familiae gerendo solus censuram obtinuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 416:1)
vinci pertinacia coepta et averti manipuli quidam, et, ut semel dedere hi terga, etiam ceteri item capessere fugam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 557:1)
adiecerunt et Appi criminationes de Fabio absente ad populum et pertinaciam adversus praesentem consulem praetoris contentionemque aliam inter collegas, tendente Decio ut suae quisque provinciae sortem tueretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 365:2)
si in pertinacia perstent, vi rem gerere ac temptare si qua parte invadere urbem possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 226:2)
neque in ullis minus praesidii aut pertinaciae ad manendum quam in transfugis fuit, quia ne suis quidem satis credentes e medio certamine effugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 449:1)
ceterum non quantum Romanis pertinaciae ad premendam obsidione Capuam fuit, tantum ad defendendam Hannibali.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 155:1)
modestia facilius quam pertinacia quod velint impetraturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 31:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION