라틴어 문장 검색

nam quos ait Caecilius comicos stultos senes, hos significat credulos obliviosos dissolutos, quae vitia sunt non senectutis, sed inertis ignavae somniculosae senectutis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 47:4)
vulnus esse eius modi quod mihi nec dissimulandum nec pertimescendum videretur, ne aut ignorando stultissimi aut metuendo ignavissimi iudicaremur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 19:2)
quam ignavus ac sine animo miles!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 18 10:3)
nam sive timuit, quid ignavius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 9 6:13)
medium quoddam tuum consilium fuit qui hoc fortasse humilis animi duceres, illud pertinacis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 7 4:3)
ego enim ignavissimo cuique maximam fidem habeo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 18 1:11)
nam si uno loco essem, verebar ne cui obtrectatorum viderer et nimium pertinaciter Lepido offensus et mea patientia etiam alere bellum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 23 1:6)
itaque moleste ferebat se a te, quem omnium quicumque fuissent fortissimum iudicaret, timidum atque ignavum iudicari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 18 1:3)
Noti erant et navi et nari, quibus cum IN praeponi oporteret, dulcius visum est ignotos, ignavos, ignaros dicere quam ut veritas postulabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 47장 2:6)
ut enim fit in proelio, ut ignavus miles ac timidus, simul ac viderit hostem, abiecto scuto fugiat quantum possit, ob eamque causam pereat non numquam etiam integro corpore, cum ei qui steterit nihil tale evenerit, sic qui doloris speciem ferre non possunt, abiciunt se atque ita adflicti et exanimati iacent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 54:1)
sed hoc idem in dolore maxume est providendum, ne quid abiecte, ne quid timide, ne quid ignave, ne quid serviliter muliebriterve faciamus, in primisque refutetur ac reiciatur Philocteteus ille clamor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 55:3)
At reor, haud impune, nec hanc sine vindice dextram vinciet ignavus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 122:24)
Quicumque amisit dignitatem pristinam, Ignavis etiam iocus est in casu gravi.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Leo senex, aper, taurus, et asinus.1)
Facilis vindicta est mihi, Sed inquinari nolo ignavo sanguine.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Asinus inridens aprum.8)
Quam devorare patula cum vellet gula, Arripuit illa prope iacentem surculum, Et pertinaci morsu transversum tenens, Avidum sollerti rictum frenavit mora.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Serpens et lacerta: Ubi leonis pellis deficit, vulpinam insuendam esse, hoc est, ubi deficiunt vires, astu utendum.2)

SEARCH

MENU NAVIGATION