라틴어 문장 검색

permitte ergo supradictum rusticum suas transferre oves, et quam incepifabulam ad finem perducam.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 99:11)
Ad dictum Commentatoris dicendum, quod continuatio non est secundum unam et communem naturam, sed secundum unum et commune obiectum speculationis ad beatitudinem, quae post mortem est, pertinentis, sicut dicit Aristoteles in Libro de caelo et mundo, quod extra caelum non est tempus nec locus, sed vita beata, intelligens extra caelum esse quod est supra cursum siderum in loco quietae contemplationis beatorum.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 12:1)
Via est quae perducit, veritas est quae confirmat, vita quae per se redditur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 3:31)
Quod autem ad altiorem pertinet sensum diluvii species typus est purgationis animae nostrae.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 6:11)
Quod autem ad altiorem pertinet sensum, coeli symbolo mens humana significatur, terrae autem appellatione corpus et sensus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:6)
Quod igitur ad explanationem apertam pertinet, eodem mense atque eodem die restituitur aequalitas terrae post diluvium, quo corrupta est incipiente infusione diluvii.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:10)
Quaerenda causa, nec tamen latet quantum ad litteram pertinet;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 5:2)
Quod autem ad altiorem sensum pertinet, hoc est, unde magis dictum est quod irrationabiles passiones ita debeant menti sapientis, ut olera rustico esse subjecta;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 4:1)
Quod autem ad altiorem sensum pertinet, omnes mores pessimi erroribus delectantur alienis:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 3:1)
Is in Britanniam missus, ut militares quosdam perduceret, ausos conspirasse Magnentio, cum reniti non possent, iussa licentius supergressus, fluminis modo fortunis complurium sese repentinus infudit, et ferebatur per strages multiplices ac ruinas, vinculis membra ingenuorum affligens, et quosdam obterens manicis, crimina scilicet multa consarcinando, a veritate longe discreta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 6:2)
Et instabat ut eum quoque cum tribunis et aliis pluribus, ad comitatum imperatoris vinctum perduceret;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 8:2)
Nam et Gallum actus oppressere crudeles, et non diu postea ambo cruciabili morte absumpti sunt, qui eum licet nocentem, blandius palpantes periuriis, ad usque plagas perduxere letales.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 24:2)
Indeque ad , recens perductum, calumniarum vertitur machina, memorabilem postea principem, gemino crimine, ut iniquitas aestimabat, implicitum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 2장 7:1)
Perductus est eisdem diebus et Gorgonius, cui erat thalami Caesariani cura commissa, cumque eum ausorum fuisse participem, concitoremque interdum, ex confesso pateret, conspiratione spadonum iustitia concinnatis mendaciis obumbrata, periculo evolutus abscessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 2장 10:1)
Haec dum Mediolani aguntur, militarium catervae ab oriente perductae sunt Aquileiam, cum aulicis pluribus, membris inter catenas fluentibus, spiritum trahentes exiguum vivendique moras per aerumnas detestati multiplices.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION