라틴어 문장 검색

pampineus Liber, Mars trux, Tirynthius hirtus, nuda Venus, fecunda Ceres, pharetrata Diana, Iuno gravis, prudens Pallas, turrita Cybebe, Saturnus profugus, vaga Cynthia, Phoebus ephebus, Pan pavidus, Fauni rigidi, Satyri petulantes.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 17)
non hic per nudam pictorum corporum pulchritudinem turpis prostat historia, quae sicut ornat artem, sic devenustat artificem, absunt ridiculi vestitu et vultibus histriones pigmentis multi-coloribus Philistionis supellectilem mentientes, absunt lubrici tortuosique pugilatu et nexibus palaestritae, quorum etiam viventum luctas, si involvantur obscenius, casta confestim gymnasiarchorum virga dissolvit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 6:1)
denique facilius obtingit ut quispiam seria loquens vivat obscene, quam valeat ostendi qui pariter exsistat improbus dictis et probus moribus, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 11:2)
igitur hic proxime abrupto contubernio ancillae propudiosissimae, cui se totum consuetudine obscena vinctus addixerat, patrimonio posteris famae subita sui correctione consuluit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Ambrosio salutem. 1:4)
Quod perhorrescens ad epistularum transtuli cultum genus omne curae, ne reus cantu petulantiore sim reus actu;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:16)
procul ecce canoro demigrant Helicone deae quatiuntque novena lampade solemnem thalamis coeuntibus ignem et de Pieriis vocalem fontibus undam, quas inter vultu petulans Elegea propinquat celsior adsueto divasque hortatur et ambit alternum fultura pedem decimamque videri se cupit et medias fallit permixta sorores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam3)
"numquamne avidis arcebo rapinis hoc petulans foedumque pecus, semperque pudici decrescet mihi turba chori?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, arbor Atedii Melioris12)
nec petulans acies blandique severo igne oculi, qualis, bellus iam casside, visu Parthenopaeus erat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati21)
animalium obsceni fetus pluribus locis nuntiabantur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 128:1)
palam ab suo comitatu et obscenis illis viris fremebant interfectum, animis autem Zeuxippum auctorem destinabant caedis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 344:2)
lacrimae mulieri obortae et miserari casum adulescentis coepit, qui spoliatus fortunis, a quibus minime oporteret, apud se esset, eiectus a matre, quod probus adulescens - dii propitii essent - obscenis, ut fama esset, sacris initiari nollet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 116:1)
his ex obsceno sacrario eductis arma committenda?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 166:1)
Mnesilochvs Petulans, protervo iracundo animo, indomito incogitato, sine modo et modestia sum, sine bono iure atque honore, incredibilis imposque animi, inamabilis inlepidus vivo, malevolente ingenio natus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 31)
et quidem iam etiam non obscena verba pro obscenis sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 22 4:9)
obscenamque famem aut quae homines etiam ad obscena conpellit, ut malesuada Fames:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3671)

SEARCH

MENU NAVIGATION