라틴어 문장 검색

Simul, id quod in tali re solet, alii portenta atque prodigia nuntiabant, alii conventus fieri, arma portari, Capuae atque in Apulia servile bellum moveri.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 30장3)
praeterea ab incenso Capitolio illum esse vigesumum annum, quem saepe ex prodigiis haruspices respondissent bello civili cruentum fore.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 47장8)
Ipse enim aversissimus ab istis prodigiis sum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 2:2)
peperit mihi tria nescio quae prodigia uariis generibus inter se et me, iudices, furentia:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam alterum fratrem tyrannum occidit, alterum in adulterio deprehensum deprecante patre interfecit. a piratis captus scripsit patri de redemptione. pater piratis epistolam scripsit, si praecidissent manus, duplam s 8:7)
prodigia totiens orbis insueta audiet, natura totiens legibus cedet suis, quotiens amabit Cressa?
(세네카, 파이드라 2:50)
credita per cuiusque modi 2 prodigiorum terriculamenta vacuabatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Mamerto salutem 3:2)
"- sub inania natum Tartara et ad Stygios iterum fero mergere fontes, hos abolere metus magici iubet ordine sacri Carpathius vates puerumque sub axe peracto secretis lustrare fretis, ubi litora summa Oceani et genitor tepet inlabentibus astris Pontus, ibi ignotis horrenda piacula divis donaque - sed longum cuncta enumerare vetorque;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권58)
"- revolutus in ortus, ille tamen superis aeterna piacula solvit proiecitque diem, nec iam amplius aethere nostro vescitur;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권79)
"postquam caerulei sinuosa volumina monstri, terrigenam Pythona deus septem orbibus atris amplexum Delphos squamisque annosa ferentem robora, Castaliis dum fontibus ore trisuleo fusus hiat nigro sitiens alimenta veneno, perculit, absumptis numerosa in vulnera telis, Cirrhaeique dedit centum per iugera campi vix tandem explieitum, nova deinde piacula caedis perquirens nostri tecta haud opulenta Crotopi attigit, huic primis et pubem ineuntibus annis mira decore pios servabat nata penates intemerata toris, felix, si Delia numquam furta nec occultum Phoebo sociasset amorem!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권197)
Parte alia gnari monitis exercitus instat auguris aeriam truncis nemorumque ruina, montis opus, cumulare pyram, quae crimina caesi anguis et infausti cremet atra piacula belli, his labor accisam Nemeen umbrosaque tempe praecipitare solo lucosque ostendere Phoebo, sternitur extemplo veteres incaedua ferro silva comas, largae qua non opulentior umbrae Argolicos inter saltusque educta Lycaeos extulerat super astra caput:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권25)
"nos saeva piacula bello demus, ut alterni - placet hoc tibi, fulminis auctor - Oedipodionii mutent diademata fratres!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권360)
movet et geminas venerabile divom prodigium turmas, alternaque murmura volvont mussantes:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권238)
Piaculum enim admiseris nisi incestum feceris.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 8장 3:3)
sed tu iam mitis, Apollo, prodigia indomitis merge sub aequoribus, et succensa sacris crepitet bene laurea flammis, omine quo felix et sacer annus erit.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 539)
nec caelestes modo caerimonias, sed iusta quoque funebria placandosque manes ut idem pontifex edoceret, quaeque prodigia fulminibus aliove quo visu missa susciperentur atque curarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 216:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION