라틴어 문장 검색

Quoniam in aere generalitatis hujus intellectus oberrat excursor, intelligere vero specialitas amicatur, vellem, quod vitia quae in quodam generalitatis implicas glomicello, speciosissimarum specierum interstitiis discoloribus explicares.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 44:2)
Sed, si quis in torrente divitiarum natat cum Croeso, opes spargit cum Cyro, in specie disputat cum Narcisso, animositate tonat cum Turno, Herculi colludit in robore, cum Platone facie ad faciem philosophiam speculatur, cum Hippolyto castitatis speculo sigillatur, in hunc [0468D] omnes suarum detractionum aculeos expendit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:9)
Sed quia sine subministratorii artificis artificio suffragante, tot rerum species expolire non poteram, mihique in aethereae regionis amoenante palatio placuit commorari, ubi ventorum rixa serenitatis pacem non perimit, ubi accidentalis nox nubium aetheris indefessum non sepelit, ubi nulla [0454B] tempestatis saevit injuria, ubi nulla debacchantis tonitru minatur insania, Venerem ineffabili scientia peritam, meaeque operationis subvicariam in mundiali suburbio collocavi, ut meae praeceptionis sub arbitrio, hymenaei conjugis, filiique Cupidinis industria suffragante, in terrestrium animalium varia effigiatione desudans, fabriles malleos suis regulariter adaptans incudibus, humani generis seriem indefessa continuatione contexeret, Parcarumque manibus intercisorum injurias repararet.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:20)
Nam cum loquela, fidelis intellectus interpres, verbaque fideles animi picturae vultus voluntatis signaculum, lingua mentis soleat esse propheta, adulatores a voluntate vultum, ab animo verbum, a mente linguam, ab intellectu loquelam, amplo discessionis intervallo diffibulant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:24)
In quibus picturarum fabulae, nuptiales somniabant eventus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 70:2)
Ibi tabulam sacramentalem testimonii, finem matrimonii, connubii pacificam unitatem, nuptiarum inseparabile jugum, nubentium indissolubile vinculum, lingua picturae fatebatur intextum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 70:4)
In picturae etenim libro umbratiliter legebatur, quae nuptiarum exsultationis applaudit [0472C] solemnitas, quae in nuptiis melodiae solemnizet suavitas, quae connubiis convivarum arrideat generalitas specialis, quae matrimonia citharae concludat jucunditas generalis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 70:5)
Vestes etiam suis verioribus albedinis argumentis nivibus conclusissent, nisi pictura varios commentata colores, earum fefellisset albedinem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:9)
In his etenim, sub commento picturae, videbatur intextum, qualiter Hippolyti castitas [0473B] muro vallata constantiae, novercalis luxuriae oppositionibus institit refellendo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:10)
Illic in speculo picturae, castitatis speculum Penelopem poteram speculari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:13)
Et, ut brevi narrationis tramite subterfugienda picturae multiloquia comprehendam, nullam nativitatis filiam suo commendationis ferculo, depictionis industria defraudavit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:14)
In vestibus, pictura suarum litterarum fidelitate docebat, quae in hominum verbis debeat esse circumcisio, quae in factis circumspectio, quae in habitu mediocritas, quae in gestu severitas, quae in cibis refrenatio oris, quae in potu castigatio gutturis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 74:9)
Cumque amicae salutationis munere Natura veneraretur [0474B] praesentiam Temperantiae, ecce mulier cujus pulchritudinis adjuta fulgore materialis dies, serenioris vultus speciem jactitabat, iter festinando maturans, ad nos sui gressus lineas visa est ordinare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:1)
Hujus speciem Natura expolitione limata exsculpsit, ut in ea sui artificii industriam posset admirari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:4)
In quibus, imaginaria picturae probabilitas sophistico procurationis suae praestigio, homines notorio avaritiae crimine laborantes, anathematis damnabat opprobrio;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION