-
Sarraceni milites videntes quia impetus mangenarum [0546A] crates vimineas penetrare non poterat, interdum ollas flammivomas jactabant in crates machinam protegentes, ut prunae aut scintillae aridae materiei adhaerentes, levi aura suscitatae ampliarentur, et machina consumeretur:
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 34:1)
-
Flammockus et faber ferrarius ad furcas de Tiburne super crates tracti, suspensi, et deartuati sunt, fabro etiam super cratem, ut ex verbis eius nonnullis perspicere licebat, gestiente se temporibus futuris memorabilem fore.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 33:5)
-
16. "Rex excelse et potens, celsitudo vestra, et proceres hi vestri qui asdunt, benigne (si placet) aures praebeatis tragicae narrationi adolescentis qui iure debuerat pilam regni in manu sua gestare, sed fortunae iniquitate factus est ipse pila de calamitate in calamitatem, et de regione in regionem iactatus.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 16:1)