라틴어 문장 검색

maximeque, si discissa auris ima est, vel imus nasus, vel frons, vel bucca, vel palpebra, vel labrum, vel circa guttur cutis, vel venter.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 39:9)
siquidem ad singulorum pilorum radices foramina sunt, per quae fertur humor glutinosus, subpallidus, crassitudinem mellis, aut visci referens, interdum olei:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 58:10)
in qua similiter quidem, sed magis cutis exasperatur exulceraturque, ac vehementius et roditur, et rubet, et interdum etiam pilos remittit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 81:6)
in eaque albi pili sunt, et lanugini similes.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 85:3)
Porrigo autem est, ubi inter pilos quaedam quasi squamulae surgunt, eaeque a cute resolvuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, II De porrigine. 1:1)
Fit utrumque in iis partibus, quae pilis conteguntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, III De Sycosi. 2:1)
Commune utrique est, quod emortua summa pellicula pili primum extenuantur, deinde excidunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IV De Areis. 1:2)
quia, quum paulatim summa pellicula excisa est, adaperiuntur pilorum radiculae.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IV De Areis. 3:6)
Neque ante oportet desistere, quam frequentem pilum nasci apparuerit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IV De Areis. 3:7)
et nonnumquam ex eo casu fit, ut palpebra cum oculo glutinetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 4:3)
Ejusdem exulcerationis timor in palpebris pupillisve est, ubi super magnum dolorem lacrimae salsae calidaeque eunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 4:4)
Solent etiam carbunculi ex inflammatione nasci, nonnumquam in ipsis oculis, nonnumquam in palpebris:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 35:1)
Si tamen carbunculus in exteriore palpebrae parte est, ad cataplasmata aptissimum est lini semen ex mulso coctum;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 35:8)
In hoc genere valetudinis quidam crassas durasque palpebras, et ficulneo folio, et asperato specillo, et interdum scalpello eradunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 61:5)
Nam quum fere sit humor aliquis, qui modo ipsum oculum, modo angulos, aut palpebras exasperat, sic, et si quid prodit humoris, extrahitur, et si quid juxta est, repellitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 69:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION