라틴어 문장 검색

qualis erat nuper tragico pollutus adulter concubitu, qui tunc leges revocabat amaras omnibus atque ipsis Veneri Martique timendas, cum tot abortivis fecundam Iulia vulvam solveret et patruo similes effunderet offas.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II18)
quippe ille deis auctoribus ultor patris erat caesi media inter pocula, sed nec Electrae iugulo se polluit aut Spartam sanguine coniugii, nullis aconita propinquis miscuit, in scaena numquam cantavit Orestes, Troica non scripsit, quid enim Verginius armis debuit ulcisci magis aut cum Vindice Galba, quod Nero tam saeva crudaque tyrannide fecit?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII91)
inprobitas illo fuit admirabilis aevo, credebant quo grande nefas et morte piandum, si iuvenis vetulo non adsurrexerat et si barbato cuicumque puer, licet ipse videret plura domi fraga et maiores glandis acervos;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII20)
fana eorum extra pomerium locaverunt, ut et illi sacrificii sollemnis sibi cruore colerentur nec tamen urbana templa morte pecudum polluerentur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 15:3)
Adfirmabat autem sacerdotes pollui ferias, si indictis conceptisque opus aliquod fieret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 9:1)
sed Umbro negat eum pollui qui opus vel ad deos pertinens sacrorumve causa fecisset vel aliquid urgentem vitae utilitatem respiciens actitasset.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 10:3)
Quapropter si bos in specum decidisset eumque paterfamilias adhibitis operis liberasset, non est visus ferias polluisse:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 11:3)
violatum cum se nosset multa caede pollutum:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, I. 1:1)
Ergo Aeneas cum videt fauces atque vestibulum domus inpiorum, non est intra domum, nec contactu aedium saevo execrabilique polluitur, sed de via videt loca inter viam et aedes locata.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 23:1)
Nullus semel ore receptus Pollutas patitur sanguis mansuescere fauces.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:21)
nimiumque rebellis Nervius, et caesi pollutus sanguine Cottae;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:18)
Spes una salutis, Oscula pollutae fixisse trementia dextrae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:37)
Hos polluta domus, legesque in pace timendae;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:12)
tua classica servat Oppositus quondam polluto tiro Miloni.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:21)
Iam tetigit sanguis pollutos Caesaris enses.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION