라틴어 문장 검색

item pisces omnes, qui salem non patiuntur solidive saliuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장14)
Pisciumque eorum, qui ex media materia sunt, quibus maxime utimur, tamen gravissimi sunt, ex quibus salsamenta quoque fieri possunt, qualis lacertus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장30)
in piscibus quoque media aetas, quae non summam magnitudinem inplevit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장35)
levior piscis inter saxa editus quam in harena, levior in harena quam in limo.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장39)
medii inter teneros durosque pisces, ut mullus, ut lupus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 20장2)
pisces quoque saxatiles, omnesque, qui ex tenerrimo genere sunt, aut qui rursus nimium duri virosique sunt, ut fere quos stagna, lacus limosique rivi ferunt, quique in nimiam magnitudinem excesserunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 21장8)
duri ex media materia pisces, ostrea, pectines, murices, purpurae, cocleae, cibi potionesque vel frigidae vel ferventes, apsinthium.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 24장14)
Minima inflatio fit ex venatione, aucupio, piscibus, pomis, oleis, conchyliisve, ovis vel mollibus vel sorbilibus, vino vetere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 26장5)
ideoque etiam lactentia atque omne pistorium opus, teneri pisces, ostrea, holera, caseus et recens et vetus, crassa vel tenera caro, vinum dulce, mulsum, defrutum, passum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 28장2)
At minime intus vitiantur panis sine fermento, aves et eae potius duriores, duri pisces:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 28장4)
pingues minutae aves, cocleae, garum, salsamentum, ostrea, pelorides, echini, musculi, et omnes fere conchulae, maximeque ius earum, saxatiles et omnes teneri pisces, sepiarum atramentum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 29장2)
Prodest etiam lactucae marinae, quae grandis iuxta maria nascitur, semen cum aqua potui datum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장69)
Quin etiam fovere aqua calida marina, vel si ea non est, tamen salsa magnopere necessarium est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장23)
At si frigus nocuit, caput oportet perfundere aqua calida marina vel certe salsa, aut in qua laurus decocta sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장28)
caput radere, idque perfundere aqua calida vel marina vel certe salsa, sic ut ei sulpur quoque adiciatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 3장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION