라틴어 문장 검색

Mestrium Florum consularem, admonitus ab eo 'plaustra' potius quam 'plostra' dicenda, postero die 'Flaurum' salutauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 22장 1:4)
sed poetice 'plaustris iuga ducere', non 'iugis plaustra'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1402)
(quaesitas ad sacra boves iunonis) manifestum est a Cy- dippe, Argivae Iunonis sacerdote, hoc tractum, quae, cum boves deessent, filios suos Clebin et Bitonem plaustro subiunxit et sic ad templum deducta est, quod fas non erat illam venire sine plaustro:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 5321)
contracta extemplo undique plaustra iunctaque inter se, et machinae ad subducendas naves admotae, munitumque iter, quo faciliora plaustra minorque moles in transitu esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 166:2)
Genus hoc est ex essedis pugnae. Primo per omnes partes perequitant et tela coiciunt atque ipso terrore equorum et strepitu rotarum ordines plerumque perturbant, et cum se inter equitum turmas insinuaverunt, ex essedis desiliunt et pedibus proeliantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 33장1)
in eo clivo eas cum L. Albinius de plebe homo conspexisset plaustro coniugem ac liberos avehens inter ceteram turbam quae inutilis bello urbe excedebat salvo etiam tum discrimine divinarum humanarumque rerum religiosum ratus sacerdotes publicas sacraque populi Romani pedibus ire ferrique ac suos in vehiculo conspici, descendere uxorem ac pueros iussit, virgines sacraque in plaustrum imposuit et Caere, quo iter sacerdotibus erat, pervexit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 446:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION