라틴어 문장 검색

At omnes una nobiscum procedunt ac per nos, ad communem metam, quae est Deus, in transcendenti plenitudine, ubi Christus resuscitatus cuncta complectitur et collustrat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 105:4)
Homini namque, intellectu et amore fruenti atque Christi plenitudine pellecto, munus imponitur omnes creaturas ad Creatorem perducendi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 105:5)
Sed cum haec asserimus, non est obliviscendum infinitam esse longinquitatem, huius mundi res Dei plenitudinem non habere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 118:4)
“in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis eius, sive quae in terris sive quae in caelis sunt” (Col 1,19-20).
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 133:3)
Tali modo, huius mundi creaturae non iam ostenduntur sicut mera naturae realitas, quia Resuscitatus arcane eas involvit easque ad plenitudinis statum dirigit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 133:5)
Hoc modo a pulchritudinis artificis desiderio nec non ab illo qui eam contemplatur pulchritudinem ad quandam vere humanam plenitudinem pervenitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 139:5)
Satis est recordari pyrobolos atomicos vicesimo ipso saeculo deiectos tamquam magnam technologiae ostentationem a Nazistis ceterisque tyrannicis regiminibus effectam ad innumeros homines necandos, nec obliviscendum est hodie ad bellum praesto esse instrumenta magis magisque mortifera.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 140:4)
105. Facile creditur “quodlibet potestatis incrementum utique progressum constituere, securitatis augmentum, utilitatis, beneficii, vitalis vigoris, bonorum plenitudinis”, proinde ac si realitas, bonum et veritas sponte emanent ipsa ex technologiae et oeconomiae potentia.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 141:1)
Hoc posito, fortiorum et efficaciter compositarum institutionum internationalium progressus necessarius fit, auctoritatibus pari iure designatis per pactiones inter nationalia regimina ac sanciendi potestate fruentibus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 226:4)
Suffragiorum propter causas, regimina haud facile pericula adeunt populum turbandi per incepta quae consumptionis gradum afficiunt aut exterae pecuniae collocationem in periculum afferunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 230:2)
Haud prudens potestatis aedificatio efficit ut de ambitu sapienter agenda difficulter in publica regiminum agenda inserantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 230:3)
181. Necessaria est continuatio, quoniam politicae climatis variationum actiones et ambitus tutelae demutari non possunt quotiescumque regimen mutat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 233:1)
Effectus multum temporis sibi vindicant et repentinos sumptus requirunt et consecutiones tempore cuiusdam regiminis exhiberi non possunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 233:2)
IV. POLITICA ET OECONOMIA PRO HUMANA PLENITUDINE IN DIALOGO
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 242:1)
In Eucharistia iam plenitudo est completa, ipsaque praecipuum obtinet locum vitalemque universi, fons exuberans amoris vitaeque inexhauribilis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 299:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION