라틴어 문장 검색

Ego suspicatus ad aliquam urbanitatem totiens iteratam vocem pertinere, non erubui eum, qui supra me accumbebat, hoc ipsum interrogare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 36:11)
Laudamus urbanitatem mathematici;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 39:14)
. . excipimus urbanitatem iocantis, et ante omnes Agamemnon, qui sciebat, quibus meritis revocaretur ad cenam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 52:15)
Iam Lichas redire mecum in gratiam coeperat, iam Tryphaena Gitona extrema parte potionis spargebat, cum Eumolpus et ipse vino solutus dicta voluit in calvos stigmososque iaculari, donec consumpta frigidissima urbanitate rediit ad carmina sua coepitque capillorum elegidarion dicere:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 109:12)
Iocari ego senem poetica levitate credebam, cum ille Utinam quidem sufficeret largior scaena, id est vestis humanior, instrumentum lautius, quod praeberet mendacio fidem:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 117:2)
nam descriptiones locorum, quae in hoc libro frequentiores erunt, non historice tantum sed prope poetice prosequi fas est.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 5:3)
Nam saepe in oratione quoque non historica modo sed prope poetica descriptionum necessitas incidit, et pressus sermo purusque ex epistulis petitur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 8:2)
Recipiunt enim amores odia iras misericordiam urbanitatem, omnia denique quae in vita atque etiam in foro causisque versantur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 13:2)
Nam quae tam recens tam copiosa tam elata, quae denique tam poetica et quamquam in verissimis rebus tam fabulosa materia?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 4 1:2)
Dicerem urbanos, si senatum deceret urbanitas;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 3:2)
Incidi in materiam veram sed simillimam fictae, dignamque isto laetissimo altissimo planeque poetico ingenio;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 1:1)
Hi parvi gestus sincerae urbanitatis iuvant aedificare culturam communicatae vitae et reverentiae illorum quae circa nos sunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 272:9)
"haec si non ita sunt, edatur, cur sacra vobis ex tabulis cerisque poetica fabula praestat?"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 215)
"concinna visa urbanitas tractare nosmet ludicris?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.103)
"fidis enim manare poetica mella te solum, tibi pulcher."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1926)

SEARCH

MENU NAVIGATION