라틴어 문장 검색

Ergo veteres architecti naturae vestigia persecuti indagationibus vocis scandentis theatrorum perfecerunt gradationes, et quaesierunt per canonicam mathematicorum et musicam rationem, ut, quaecumque vox esset in scaena, clarior et suavior ad spectatorum perveniret aures.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 3장23)
Ita ex his indagationibus mathematicis rationibus fiant vasa aerea pro ratione magnitudinis theatri, eaque ita fabricentur, ut, cum tangantur, sonitum facere possint inter se diatessaron, diapente ex ordine ad disdiapason.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 5장1)
Non minus sonus vocis in generibus gentium dispares et varias habet qualitates, ideo quod terminatio orientis et occidentis circa terrae librationem, qua dividitur pars superior et inferior mundi, habere videtur libratam naturali modo circumitionem, quam etiam mathematici ὁρίζοντα dicunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장16)
hi enim multa et grata a mathematicis rebus hominibus invenerunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말42)
Uti autem Aristarchus Samius mathematicus vigore magno rationes varietatis disciplinis de eadem reliquit, exponam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 2장10)
haec autem linea a mathematicis dicitur horizon.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 7장12)
vocabitur autem haec linea mathematicis rationibus axon.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 7장22)
Cum ergo materia presens politica sit, ymo fons atque principium rectarum politiarum, et omne politicum nostre potestati subiacet, manifestum est quod materia presens non ad speculationem per prius, sed ad operationem ordinatur. 7.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 2:14)
Has sumens responsalitates, additis congruis sumptibus, politicus homo ad rationem maximae actuositatis et “proximitatis” oeconomiae ac politicae hodiernae non se accommodat, sed si id faciet, iterum dignitatem agnoscere poterit, quam ei ut personae tribuit Deus atque, suum in hac historia post transitum, testimonium relinquet liberalis responsalitatis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 233:4)
Ipsa res politica pluries suae infamiae responsalis est, propter corruptelam atque defectum bonarum politicarum actionum publicarum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 251:2)
In Mathematicis enim jam versamur, & propterea missis disputationibus Physicis, familiari utimur sermone, quo possimus a Lectoribus Mathematicis facilius intelligi.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION