라틴어 문장 검색

Itaque si quis ad mechanica sit magis aptus et paratus, atque sagax ad venanda opera ex conversatione sola cum experimentis, ei permittimus et relinquimus illam industriam, ut ex historia nostra et tabulis multa tanquam in via decerpat et applicet ad opera, ac veluti foenus recipiat ad tempus, donec sors haberi possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 286:1)
Nam male pollicita praestat audacia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:25)
Non desunt qui petitiones in manus suas recipiunt et operam avide pollicentur, quibus tamen ut cum effectu procedant curae non est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 1:5)
Quemlibet ornatum uideas, ubicumque paratum, Qui tamen ore geri bene possit et usque uideri, Prouidus assumens planumque per aera ducens, Ad loca iactabis serpentis et inde uolabis".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVI. De coruo et angue 17:22)
Spernite, lectores, tales simulantis amores, Pollicitis oris, quamuis uideantur amoris, Nec confidatis, ne forte per hoc pereatis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVIII. De mure et gatto 19:23)
Dixitque ad eum: " Argentum, quod polliceris, tuum sit; de populo age, quod tibi placet ".
(불가타 성경, 에스테르기, 3장11)
Et paratum est regnum in conspectu Antiochi, et coepit regnare in terra Aegypti, ut regnaret super duo regna.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장16)
Quibus illi conspectis, timuerunt valde; aspicientes vero et Iudae exercitum in campo paratum ad proelium
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장21)
Et audierunt adversarii quod paratus est Ionathas cum suis in bellum, et timuerunt et formidaverunt in corde suo et accenderunt focos in castris suis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장28)
Ex quibus omnibus illud redigere in summam licet quod haec quae nec praestare quae pollicentur bona possunt nec omnium bonorum congregatione perfecta sunt, ea nec ad beatitudinem quasi quidam calles ferunt nec beatos ipsa perficiunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XV 1:22)
sed num in his eam repperiet quae demonstrauimus id quod pollicentur non posse conferre?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 2:12)
Interim in itinere ex oppidis et castellis legationes venire et pollicere frumentum paratosque esse quae imperasset facere.
(카이사르, 아프리카 전기 6:7)
Legati ex oppido obviam veniunt, libenter se omnia facturos quae vellet pollicentur.
(카이사르, 아프리카 전기 7:3)
Alii quoque equitatui edicit uti suo quisque loco paratus armatusque praesto esset.
(카이사르, 아프리카 전기 31:4)
Scipio interim paulisper ut antea dixi in eo loco commoratus, ut quasi despexisse Caesarem videretur, paulatim reducit suas copias in castra et contione advocata de terrore suo desperationeque exercitus Caesaris facit verba et cohortatus suos victoriam propriam se eis brevi daturum pollicetur.
(카이사르, 아프리카 전기 32:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION