라틴어 문장 검색

sciscitantibus unde ille habitus, unde deformitas, cum circumfusa turba esset prope in contionis modum, Sabino bello ait se militantem, quia propter populationes agri non fructu modo caruerit, sed villa incensa fuerit, direpta omnia, pecora abacta, tributum iniquo suo tempore imperatum, aes alienum fecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 244:1)
fessi cum itinere tum populatione nocturna, magna pars in villis repleti cibo vinoque, vix fugae quod satis esset virium habuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 274:2)
is finis populationibus fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 324:3)
tum magna vi adortus est Coriolos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 360:2)
cunctantem tamen ac prolatantem ingens vis morbi adorta est debilitate subita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 394:2)
Veientes pleni iam populationum Romam ipsam se oppugnaturos minabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 469:2)
et donec nihil aliud quam in populationibus res fuit, non ad praesidium modo tutandum Fabii satis erant, sed tota regione qua Tuscus ager Romano adiacet, sua tuta omnia, infesta hostium vagantes per utrumque finem fecere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 550:2)
intervallum deinde haud magnum populationibus fuit, dum et Veientes accito ex Etruria exercitu praesidium Cremerae oppugnant, et Romanae legiones ab L. Aemilio consule adductae cominus cum Etruscis dimicant acie.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 551:1)
itaque et pecora praedantibus aliquotiens, velut casu incidissent, obviam acta, et agrestium fuga vasti relicti agri, et subsidia armatorum ad arcendas populationes missa saepius simulato quam vero pavore refugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 558:1)
populationes erant, et velut ab arce Ianiculo passim in Romanum agrum impetus dabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 570:4)
traiecto enim nocte Tiberi castra Servili consulis adorti sunt oppugnare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 572:2)
pars Sabinis eunt subsidio, pars Romanos toto impetu intentos in castra adoriuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 587:4)
cum maxime agmen e castris explicaretur, Volsci, ut eodem signo excitati, novissimos adoriuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 654:1)
eodem anno Valerius consul cum exercitu in Aequos profectus cum hostem ad proelium elicere non posset, castra oppugnare est adortus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 676:1)
omnis ira belli ad populationem agri vertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 677:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION