라틴어 문장 검색

Firmamentum quasi suis cereis virgineum iter illuminans, ut solito plenius radiarent, suis imperavit sideribus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:10)
Quo violae speculum terrae cunabula lingens, Aeris afflatus postulat ore novo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:8)
In hac ergo republica Deus est imperans;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:45)
Deus imperat auctoritatis magisterio;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:52)
In hac ergo republica, sapientia imperantis suscipit vicem;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:61)
Jam mei intellectus esuries, ingenii flagrantis acies, mentis inflammatae flagrantia, attentionis stabilitas et constantia, ea [0453B] postulant quae promittis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:11)
Imperantis igitur imperio ego obtemperans, [0454A] operando quasi varia rerum sigillans cognata ad exemplaris rei imaginem exempli exemplans effigiem, ex conformibus conformando conformia, singularum rerum reddidi vultus sigillatos.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:18)
nummus vincit, nummus mundum regit, nummus imperat universis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:19)
sed si munus antonomastice videatur laudum tympana postulare, adulationis poeta stylo commendationis turget altiloquo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:11)
Illic Thersites turpitudinis pannositate vestitus, peritioris fabricae solertiam postulabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:21)
Mutua gratulatione expletionis termino consummata, Genius induxit silentium, manu postulante silentia, consequenter vero in hanc locutionis formam suae vocis monetavit materiam:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 95:1)
[0395C] Videns autem Petrus interitum et submersionem suorum quae fiebat, Bajoariis, Alemannis caeterisque Teutonicis ex promissione obedientiae imperavit, ut Francigenis fratribus subvenirent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 18:11)
Similiter imperator, metuens amplius [0418B] et validius hanc belli tempestatem ingruere, et vespere umbroso suos deficere et perire, pacem et ipse fieri imperat, laetatus ducem suos a bello pacare voluisse.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 26:15)
Boemundus vero et Robertus idemque Tankradus, sicut decretum erat in principio neminem magnum aut parvum contradicere debere, quaecunque imperaret exercitus, quindecim millia peditum, duo equitum electorum, in armis assumentes, regna gentilium [0467C] sub spatio dierum trium ingressi, praedarum et pecorum universique generis armentorum copias inauditas contraxerunt, quas sine impedimento biduo abduxerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 100:5)
Audito quidem tam crudeli nuntio Meravis, qui post regem secundus imperat, et cujus voci omnes cives et universae civitates de regno Babyloniae obediunt, turbatus est vehementer statimque centum equites Arabes et ducentos Azopart mittere se promisit ad subveniendum civibus urbemque tuendam:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION