라틴어 문장 검색

virtus praeceptoris haberi solet nec immerito diligenter in iis, quos erudiendos susceperit, notare discrimina ingeniorum et, quo quemque natura maxime ferat, scire.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 129:1)
ut si quis palaestrae peritus, cum in aliquod plenum pueris gymnasium venerit, expertus eorum omni modo corpus animumque discernat, cui quisque certamini praeparandus sit, ita praeceptorem eloquentiae, cum sagaciter fuerit intuitus, cuius ingenium presso limatoque genere dicendi, cuius acri, gravi, dulci, aspero, nitido, urbano maxime gaudeat, ita se commodaturum singulis, ut in eo, quo quisque eminet, provehatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 131:2)
an vero clarissimus ille praeceptor Isocrates, quem non magis libri bene dixisse quam discipuli bene docuisse testantur, cum de Ephoro atque Theopompo sic iudicaret, ut alteri frenis alteri calcaribus opus esse diceret, aut in illo lentiore tarditatem aut in illo paene praecipiti concitationem adiuvandam docendo existimavit, cum alterum alterius natura miscendum arbitraretur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 139:1)
plura de officio docentium locutus discipulos id unum interim moneo, ut praeceptores suos non minus quam ipsa studia ament, et parentes esse non quidem corporum sed mentium credant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 145:1)
cum interim non actores modo aliquos invenias sed, quod est turpius, praeceptores etiam, qui brevem dicendi exercitationem consecuti omissa ratione ut tulit impetus, passim tumultuentur eosque, qui plus honoris litteris tribuerunt, ineptos et ieiunos et trepidos et infirmos, ut quodque verbum contumeliosissimum occurrit, appellent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 183:2)
erat enim rhetorice res prorsus facilis ac parva, si uno et brevi praescripto contineretur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 187:1)
illa autem de qua loquimur rhetorice talis est qualis eloquentia, nec dubie apud Graecos quoque duplicem intellectum habet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 205:3)
namque uno modo fit appositum ars rhetorica ut navis piratica, altero nomen rei, qualis est philosophia, amicitia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 206:1)
verum id in rhetorice non fit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 206:3)
igitur rhetorice (iam enim sine metu cavillationis utemur hac appellatione) sic, ut opinor, optime dividetur, ut de arte, de artifice, de opere dicamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 208:1)
ante omnia, quid sit rhetorice.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 210:1)
in rhetoricis etiam, quos sine dubio ipse non probat, finem facit persuadere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 215:1)
ideoque diligentiores sibi sunt visi, qui, cum de rhetorice idem sentirent, existimaverunt eam vim dicendo persuadendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 219:1)
a quo non dissentit Theodectes, sive ipsius id opus est, quod de rhetorice nomine eius inscribitur, sive, ut creditum est, Aristotelis, in quo est, finem esse rhetorices ducere homines dicendo in id, quod actor velit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 219:3)
rhetorice est vis inveniendi omnia in oratione persuasibilia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 222:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION