라틴어 문장 검색

At ubi penuria est arborum, terrenum pabulum consectabimur-, et sicco limosum praeferemus, ut paludem rimentur, effodiantquelumbricos, atque in luto volutentur, quod est huic pecudi gratissimum;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 7:1)
ne Tiberium quidem caritate aut rei publicae cura successorem adscitum, sed quoniam adrogantiam saevitiamque eius introspexerit, comparatione deterrima sibi gloriam quaesivisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 10장17)
sua in manu sitam rem Romanam, suis victoriis augeri rem publicam, in suum cognomentum adscisci imperatores.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 31장11)
vexilla praeferri ut id saltem discerneret cohortis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 34장9)
Chauci cum auxilia pollicerentur, in commilitium adsciti sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 60장6)
Falanio obiciebat accusator, quod inter cultores Augusti, qui per omnis domos in modum collegiorum habebantur, Cassium quendam mimum corpore infamem adscivisset, quodque venditis hortis statuam Augusti simul mancipasset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 73장2)
excepere Graeci quaesitissimis honoribus, vetera suorum facta dictaque praeferentes quo plus dignationis adulatio haberet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 53장7)
condidere id Spartani ob sepultum illic rectorem navis Canopum, qua tempestate Menelaus Graeciam repetens diversum ad mare terramque Libyam deiectus . inde proximum amnis os dicatum Herculi, quem indigenae ortum apud se et antiquissimum perhibent eosque, qui postea pari virtute fuerint, in cognomentum eius adscitos;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 60장2)
nam multis nationibus clarissimum quondam regem ad se vocantibus Romanam amicitiam praetulisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 63장3)
corpus antequam cremaretur nudatum in foro Antiochensium, qui locus sepulturae destinabatur, praetuleritne veneficii signa parum constitit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 73장6)
praelata est Pollionis filia, non ob aliud quam quod mater eius in eodem coniugio manebat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 86장3)
Crispum equestri ortum loco C. Sallustius, rerum Romanarum florentissimus auctor, sororis nepotem in nomen adscivit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 30장4)
ita rogati sententiam patres Zmyrnaeos praetulere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 56장4)
nam dubitaverat Augustus Germanicum, sororis nepotem et cunctis laudatum, rei Romanae imponere, sed precibus uxoris evictus Tiberio Germanicum, sibi Tiberium adscivit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 57장7)
nam is aviam Octaviam et per eam Augustum avunculum praeferebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 75장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION