라틴어 문장 검색

indictione quarta, Olybrio consule, ut die dominico adveniente Arriani basilicas catholicas invaderent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 16장 1:3)
Pippinus rex habuit placitum suum in Nivernis et quartum iter faciens in Aquitaniam.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 763 29:2)
quarta vero scara non habuit pugnam, sed cum praeda magna inlesi iterum reversi sunt ad propria.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 774 56:3)
Et ista omnia supradictus dux Tassilo seu malivola uxor eius, Liutberga Deo odibilis, per fraudem consiliaverunt, Quarta pugna fuit commissa ab Avaris, qui voluerunt vindictam peragere contra Baioarios.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 788 101:9)
Concilia quoque iussu eius super statu ecclesiarum corrigendo per totam Galliam ab episcopis celebrata sunt, quorum unum Mogontiaci, alterum Remis, tertium Turonis, quartum Cabillione, quintum Arelati congregatum est;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 813 220:3)
Et pars quarta meum, nisi sit mea, rumpit amorem.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane carnem ferente 8:8)
deinde sexagesimo anno aetatis ad lubidinem nubsisse, et quod in uilla ac non in oppido tabulae nubtiales sint consignatae, tertio et quarto loco obiecere;
(아풀레이우스, 변명 65:7)
"creterra ad sitim pertinet, secunda ad hilaritatem, tertia ad uoluptatem, quarta ad insaniam."
(아풀레이우스, 플로리다 20:4)
Et utpote in coetu turbulento variae fuere sententiae, ut primus vivam cremari censeret puellam, secundus bestiis obici suaderet, tertius patibulo suffigi iuberet, quartus tormentis excarnificari praeciperet;
(아풀레이우스, 변신, 6권 9:2)
quartus aequitatis ostendebat indicium, deformatam manum sinistram porrecta palmula, quae genuina pigritia, nulla calliditate, nulla sollertia praedita, videbatur aequitati magis aptior quam dextera;
(아풀레이우스, 변신, 11권 10:6)
Nec ullum tam praecipuum mihi exinde studium fuit, quarti cotidie supplicare summo nummi reginae Isidis, quae, de templi situ sumpto nomine, Campensis summa cum veneratione propitiatur.
(아풀레이우스, 변신, 11권 26:4)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXII, nativitatis autem Aelfredi regis vigesimo quarto, praefatus paganorum exercitus Lundoniam adiit, et ibi hyemavit, cum quo Mercii pacem pepigerunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 44 47:1)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXXII, nativitatis autem Aelfredi regis trigesimo quarto, praefatus exercitus suas naves per flumen, quod dicitur Mese, sursum tanto longe in Franciam pertraxit, et ibi uno anno hyemavit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 63 66:1)
Cumque hoc sibi responsum videretur probabile, dato revertendi pignore statuto tempore, quarto die ab eo equitantes ad patriam remeavimus.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 79 82:12)
quartam circum finitimis in omni Saxonia et Mercia monasteriis, et etiam quibusdam annis per vices in Britannia et Cornubia, Gallia, Armorica, Northanhymbris, et aliquando etiam in Hybernia, ecclesiis et servis Dei inhabitantibus, secundum possibilitatem suam, aut ante distribuit, aut sequenti tempore erogare proposuit, vita sibi et prosperitate salva.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 102 107:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION