라틴어 문장 검색

Christianus uxori suae soli masculus nascitur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 10:4)
Cum uero enixa fuerit mulier, post quot dies debeat ecclesiam intrare, testamenti ueteris praeceptione didicisti, ut pro masculo diebus XXXIII, pro femina autem diebus LXVI debeat abstinere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 5:13)
in Sabinis incertus infans natus, masculus an femina esset, alter sedecim iam annorum item ambiguo sexu inventus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 128:2)
Enim vero praegnati oportet et malum et malum dari, ut quod obrodat sit, animo si male esse occeperit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2155)
Etiam de tergo ducentas plagas praegnatis dabo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 212)
Post mediam aetatem qui media ducit uxorem domum, si eam senex anum praegnatem fortuito fecerit, quid dubitas, quin sit paratum nomen puero Postumus?
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 169)
Bona femina et malus masculus volunt te.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 4, scene 255)
Meri bellatores gignuntur, quas hic praegnatis fecit, et pueri annos octingentos vivont.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 2221)
quae numquam fuit praegnas, qui parere potuit?
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 1, scene 2199)
equidem neque peperi puerum neque praegnas fui;
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 479)
verum adsimulavi me esse praegnatem:
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 480)
vir illam, non mulier praegnatem fecit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 377)
vere enim omnes arbores fiunt praegnantes et omnes suae proprietatis virtutem efferunt in frondem anniversariosque fructus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장2)
uti etiam corpora muliebria, cum conceperint fetus, a partu non iudicantur integra, neque in venalibus ea, cum sunt praegnantia, praestantur sana, ideo quod in corpore praeseminatio crescens ex omnibus cibi potestatibus detrahit alimentum in se, et quo firmior efficitur ad maturitatem partus, eo minus patitur esse solidum id ipsum, ex quo procreatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장4)
item sabulone masculo harenaque carbunculo certiores et stabiliores sunt copiae;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장18)

SEARCH

MENU NAVIGATION