라틴어 문장 검색

"si mediusfidius, ad hoc bellum nihil pertineret, ad disciplinam certe militiae plurimum intererat insuescere militem nostrum non solum parata victoria frui, sed, si etiam res lentior sit, pati taedium et quamvis serae spei exitum exspectare et si non sit aestate perfectum bellum, hiemem opperiri nec, sicut aestivas aves, statim autumno tecta ac recessus circumspicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 59:1)
ibi eum expugnatores coloniae haudquaquam perculsi, fidentes militum numero, quo aliquantum praestabant opperiebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 238:2)
hic lucem quieti opperiamur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 407:1)
ad eas conspectas Messana duodecim naves ab Hierone rege Syracusanorum missae, qui tum forte Messanae erat consulem Romanum opperiens, nullo repugnante captas naves Messanam in portum deduxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 514:1)
postero ac deinceps aliquot diebus ad portas maior prope mulierum quam virorum stetit aut suorum aliquem aut nuntios de iis opperiens;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 90:1)
ad Murgantiam tum classem navium centum Romanus habebat, quonam evaderent motus ex caedibus tyrannorum orti Syracusis quove eos ageret nova atque insolita libertas opperiens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 351:1)
nam si Muttinem opperirentur, et secunda pugnae fortuna evenisset, haud dubie Muttinis gloriam fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 606:2)
inde Elatiam, iussis ibi se opperiri Ptolomaei Rhodiorumque legatis, venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 99:2)
Praeneste qui prior venisset, collegam ibi opperiri iussus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 124:2)
ita parati atque intenti hostium adventum opperiebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 117:1)
Attali legatis - nam ii quoque per id tempus venerant - mandat ut Aeginae rex, ubi hibernabat, classem Romanam opperiretur, qua adiuncta bello maritimo, sicut ante, Philippum urgeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 312:2)
itaque turmatim equites, in vicem manipulos levis armaturae aquatum ire et prandere iubet, alios in statione armatos retinet, opperiens agmen peditum tardius ductum propter gravitatem armorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 482:1)
tyrannum ibi cum omnibus copiis opperientem invenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 500:1)
ita suppleto exercitu secundum vernum aequinoctium omnes copias Dium contraxit ibique stativis positis exercendo cotidie milite hostem opperiebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 25:1)
cognitis sociorum decretis tertio die ab Heraclea Xynias praegressus in confinio Aenianum Thessalorumque positis castris Aetolica auxilia opperiebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 28:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION