라틴어 문장 검색

non enim colorem vestium, quibus praetexta sunt corpora, aspicio.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 9:3)
In eo quod sub praetexto publicae maiestatis agitur, quidquid peccatur, maiestatis actione uindicandum est.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Flamininus in cena reum puniens.18)
quicquid ludorum seges Arabesque odoris quicquid arboribus legunt conferte in aras, pinguis exundet vapor, populea nostras arbor exornet comas, te ramus oleae fronde gentili tegat, Theseu;
(세네카, Hercules Furens 13:8)
ut mihi praetexti pudor est relevatus amictus et data libertas noscere amoris iter, illa rudis animos per noctes conscia primas imbuit, heu nullis capta Lycinna datis!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 153)
curia, praetexto quae nunc nitet alta senatu, pellitos habuit, rustica corda, Patres.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 16)
mox, ubi iam facibus cessit praetexta maritis, uinxit et acceptas altera uitta comas, iungor, Paulle, tuo sic discessura cubili:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 1124)
non tu marmora bratteam vitrumque, non testudinis Indicae nitorem, non si quas eboris trabes refractis rostris Marmarici dedere barri figis moenibus aureasque portas exornas asaroticis lapillis;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium14)
illud sane aerumnosissimum, sicuti narravere qui viderant, quod, quia se sub atratis accusatoribus exornatum ille politumque iudicibus intulerat, paulo post, cum duceretur addictus, miser nec miserabilis erat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 11:3)
omnis honos, cuncti veniunt ad limina fasces, omnis plebeio teritur praetexta tumultu:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam104)
sola verecundo deerat praetexta decori.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus59)
ubi flammeus aegida cadat Mulciber et castis exornat Pallada donis, decrescunt scopuli, et rosea sub luce reversi artifices mirantur opus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis56)
"hos umeros multo sinus ambiat ostro et properata tuae manibus praetexta Minervae, aspicis ut templis alius nitor, altior aris ignis et ipsa meae tepeant tibi sidera brumae?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Septimus Decimus Consulatus Imp. Aug. Germanici9)
Lydia qua penitus stagnum navale coercet ripa suburbanisque vadum praetexitur hortis, illic egregium formaque animisque videbis Marcellum et celso praesignem vertice nosces.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, epistola ad Vitorium Marcellum3)
atque utinam fortuna mihi, dare manibus aras, par templis opus, aeriamque educere molem, Cyclopum scopulos ultra atque audacia saxa Pyramidum, et magno tumulum praetexere luco!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum18)
"tunc omnis in astris consonet arcana volucris bona murmura lingua, si prohibes, hic necte moras dextrisque profundum alitibus praetexe diem."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권181)

SEARCH

MENU NAVIGATION