라틴어 문장 검색

ergo haec veteranus miles facere poterit, doctus vir sapiensque non poterit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 39:14)
necesse erat agrōs mīlitibus veterānīs dare.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Venusiam revīsit9)
cōnstituit igitur veterānīsque eōs dīvidere.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Venusiam revīsit10)
veterānī nōlunt agrōs colere sed dīvitiās ōtiōsī dissipant.’
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Venusiam revīsit22)
Nunc veteranus est latro et ipsis lenonibus doctior.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 84:7)
nubit anus veterana sacro perfuncta labore, desertisque focis, quibus est famulata iuventas, transfert emeritas ad fulcra iugalia rugas, discit et in gelido nova nupta tepescere lecto.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2374)
Ille cohortis veteranas, quas tumultus causa conscripserat, in fronte, post eas ceterum exercitum in subsidiis locat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 59장8)
Veterani pristinae virtutis memores comminus acriter instare, illi haud timidi resistunt:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 60장5)
nihilominus et veteranos et senes tangit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 3:3)
Cum hoc veterano parcius agendum puto, ne in desperationem sui veniat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 25 2:8)
si magnum aliquod bellum inciderit, tunc et ueteranos uocari ad arma.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 11:3)
Parum est, quod, ut perveniret ad patrem, tot pericula maximos duces eum maxime prementia contempsit, tot oppositas difficultates, quod ad primam pugnam exiturus tiro per veteranorum corpora cucurrit, quod annos suos tran- siluit ?
(세네카, 행복론, Liber III 151:2)
Causam dicebat apud divum Iulium ex veteranis quidam paulo violentior adversus vicinos suos et causa premebatur.
(세네카, 행복론, Liber V 140:1)
Sed quemadmodum tirones leviter saucii tamen vociferantur et manus medicorum magis quam ferrum horrent, at veterani, quamvis confossi, patienter ac sine gemitu velut aliena corpora exsaniari patiuntur, ita tu nunc debes fortiter praebere te curationi.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 13:3)
Ad suspicionem vulneris tiro pallescit, audacter veteranus cruorem suum spectat, qui scit se saepe vicisse post sanguinem.
(세네카, De Providentia, book 1 43:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION