라틴어 문장 검색

Dux ipse in nocturna imagine plausu theatri sui in modum planctus circumsonatus et mane cum pullo pallio - nefas - apud principia conspectus est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 45:3)
Reservandus igitur est Virgilius noster ad meliorem partem diei, ut mane novum inspiciendo per ordinem carmini destinemus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 24:2)
Pinariis, qui novissimi comeso prandio venissent, cum iam manus pransores lavarent, praecepisse Herculem, ne quid postea ipsi aut progenies ipsorum ex decima gustarent sacranda sibi, sed ministrandi tantummodo causa, non ad epulas, convenirent:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 14:2)
deinde ut non soli qui prandia coenasve maiore sumptu fecissent, sed etiam qui ad ea vocitati essent atque omnino interfuissent, poenis legis tenerentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 6:4)
Non rumpet altum pallidus somnum reus, Sed mane totum dormies.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLIX12)
Migrandum est, ut mane domi te, Galle, salutem:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CVIII3)
Horridus ut primo semper te mane salutem Per mediumque trahat me tua sella lutum, Lassus ut in thermas decuma vel serius hora Te sequar Agrippae, cum laver ipse Titi.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXXVI2)
Quod te mane domi toto non vidimus anno, Vis dicam, quantum, Postume, perdiderim?
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXVI1)
Ille magis ludit, qui scribit prandia saevi Tereos, aut cenam, crude Thyesta, tuam, Aut puero liquidas aptantem Daedalon alas, Pascentem Siculas aut Polyphemon ovis.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XLIX2)
Mane domi nisi te volui meruique videre, Sint mihi, Paule, tuae longius Esquiliae.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXII1)
Hic error tibi profuit Decembri, Tum, cum prandia misit Imperator:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XLIX5)
Cum sis nec rigida Fabiorum gente creatus Nec qualem Curio, dum prandia portat aranti, Hirsuta peperit rubicunda sub ilice coniunx, Sed patris ad speculum tonsi matrisque togatae Filius et possit sponsam te sponsa vocare:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXIV1)
Mane salutavi vero te nomine casu, Nec dixi dominum, Caeciliane, meum.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXXVIII1)
Semper mane mihi de me mera somnia narras, Quae moveant animum sollicitentque meum.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LIV1)
At tu, miser Titulle, nec senex vivis, Sed omne limen conteris salutator Et mane sudas urbis osculis udus, Foroque triplici sparsus ante equos omnis Aedemque Martis et colosson Augusti Curris per omnes tertiasque quintasque.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XLIV4)

SEARCH

MENU NAVIGATION