라틴어 문장 검색

CALVVS, qui diu cum Cicerone iniquissimam litem de eloquentiae principatu habuit, usque eo concitatus actor fuit, ut in media oratione eius exclamaret Vatinius reus:
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, mater caeca filium retinens.28)
Tu vero cum nunciis patris tui ibis ante tribunal Regis, ego autem ero absconditus privatim.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, (Praefatio) 2:23)
Pergente autem viro vocavit privatim amicum suum, et concubuit cum ea omnibus diebus quibus vir eius absens fuit.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 2. Primi sapientis secunda historia: Avis 1:6)
tum domus propria, cuius actorem, vineam messem olivetum, tectum quoque ipsum, vel dum praeterveharis, inspicere res commodi est.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Pastori suo salutem 4:2)
"iamque et ad ensiferos vicina pube tumultus aptabar, nec me ulla feri Mavortis imago praeteriit, didici, quo Paeones arma rotatu, quo Macetae sua gaesa citent, quo turbine contum Sauromates falcemque Getes arcumque Gelonus tenderet et flexae Balearicus actor habenae quo suspensa trahens libraret vulnera tortu inclusumque suo distingueret aera gyro."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권55)
sed Mopsus idem trepidusque ferebat Actor idem, iam fama novis terroribus audax non unum cecidisse refert, sponte agmina retro non exspectato revocantum more tubarum praecipiant:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권80)
Parte alia segnes magno satus Hercule vastat Sidonios Actorque alia, sua quemque cruento limite turba subit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권123)
undique manant sanguine permixti latices et Bacchus in altos crateras paterasque redit, ferus occupat Actor implicitum fratri Thamyrin, Tagus haurit Echetli terga coronati, Danaus caput amputat Hebri:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권132)
Quarta soporiferae superabant tempora nocti, cum vacuae nubes et honor non omnibus astris, adflatusque fugit curru maiore Bootes, iamque ipsum defecit opus, cum providus Actor Thiodamanta vocat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권138)
senior comes haeret eunti Actor, et hic summas non duraturus ad arces, utque procul visis paulum dubitavit in armis, adgnovitque - nefas!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권188)
in quo toto tempore numquam ipsa uel conditori suo gratias agere, uel commissum sibi gregem et puplice et priuatim docere praetermittebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 3:4)
proinde materiam ingentis publice privatimque decoris omni indulgentia nostra nutriamus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 409:3)
eum consensum deosque consociatos laudare mire Servius inter proceres Latinorum, cum quibus publice privatimque hospitia amicitiasque de industria iunxerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 457:3)
nunquam alias ante publice privatimque Latinum nomen Romano imperio coniunctius fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 238:4)
motique ita numinis causam nullam aliam vates canebant publice privatimque nunc extis nunc per aves consulti, quam haud rite sacra fieri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 465:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION