라틴어 문장 검색

Non ergo debes privare tuoamore aliquem propter deformitatem corporis, vel exiguitatem, vel imbecillitatemdum tamen alias bonus sit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 136:6)
Opes itaque temporales acquirere debeas cum tuo et alieno commodo, etnon cum incommodo alterius vel iactura.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 9:6)
Qui sua consumunt, cum deest, aliena sequuntur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 45:3)
Et Seneca De Formula Honeste Vite dixit, "Que habes, non apud tetamquam aliena, sed pro te tanquam tua et dispenses et utaris."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 45:6)
cum enim dando egere coeperint, alienis bonis manus inferre coguntur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 45:13)
Fraus quasi vulpecule ius leonis esse videtur, utrumque abhomine alienis simul, sed fraus est odio digna maiore.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 68:7)
"Invidia est odium aliene felicitatis, vel dolor animi exalienis commodis."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 19:5)
Quam invidiam secum portant plerumque paupereset detractores et ydiote qui invident aliene scientie, unde Salustius dixit,"Semper in civitatibus quibus nulle opes sunt bonis invident, malos extolluntvetera odiunt, nova expectant, odio suarum rerum mutari omnia student."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 19:9)
Quare Seneca in epistolis dixit, "Bone valitudini contraria alimenta variaet nostris corporibus aliena."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 47:6)
Qui alium arguit depeccatis, a peccatis debet esse alienus, exemplo Christi, qui mulieremin adulterio deprehensam absolvit, et liberavit a pessimis Judæis, quiaccusabant et judicabant peccatricem, quum ipsimet scelerosissimi forent.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 21:5)
» Debet etiam esse naturale et quasi commune, id est cum commodonostro et alieno:
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 76:15)
Malo enim aliena verecunde discere, quam mea impudenter ignorare.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 70:14)
Habita deliberatione ac diligenti provisione super removendis hijs, quæ sunt consilio contraria, videlicet ira, cupiditate seu voluptateac festinantia, provideas etiam, ut secretum tuum tibi habeas nec ab alioinde consilium petas, si per consilium, alienum non potes tuam conditionemfacere meliorem;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 98:1)
Si autem per alienum consilium tuam conditionem credis facere meliorem, tunc delibera et intra te diligenter provide, cum quo vel quibus consiliumfacere debeas tuaque secreta aperire;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 98:16)
secundo, ut secretum tuumtibi habeas, si tuam conditionem per alienum consilium meliorare non potes;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 102:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION