라틴어 문장 검색

Papa vero probata gens Francorum astuti et nobiles, consilium eorum dedit, ut super Langubardos venirent, Italiam possiderent;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 46)
Karolus vero haec audiens, mandans eorum fidelitatis fidem suscepturos et honoraturos, Rotcausus et Gaidus ducibus cum nobilis Foroiulanorum consilio inito, ut viriliter se contendissent.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 63)
ipse vero Karolus post aliquantum tempus Francia reversus est, obsides quoque ducentes secum quicquid Italia maiores nati et nobiliores erant.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 74)
Ille ab ipsis nobiles legatarii sacramenta fidem suscepit, Francia iturus est.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 82)
Volebat imperator dicere, quod ille in ipso consilium fuisset, et venientes nobiles eum in gratia miserunt;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 113)
Cumque nulla parte locum dantes, iungentes se ubi nuncupatur Funtanense, acies hinc et inde ex utraque partis constructe, facta est strages magna, maxime nobiles Aquitanorum.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 122)
Huius factionis fuere principes Paschalis nomenclator et Campulus sacellarius et multi alii Romanae urbis habitatores nobiles, qui simul omnes eadem sententia dampnati sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 801 146:5)
Huius coniurationis principes fuere Eggideo, inter amicos regis primus, et Reginhardus camerarius eius et Reginharius Meginharii comitis filius, cuius maternus avus Hardradus olim in Germania cum multis ex ea provincia nobilibus contra Karolum imperatorem coniuravit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 246:5)
Erant praeterea et alii multi praeclari et nobiles viri, qui in eodem scelere deprehensi sunt, inter quos et aliqui episcopi, Anshelmus Mediolanensis et Wolfoldus Cremonensis et Theodulfus Aurelianensis.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 246:6)
Quo peracto imperator inspectis plerisque nobilium filiabus Huelpi comitis filiam nomine Iudith duxit uxorem.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 819 252:2)
In cuius locum cum duo per contentionem populi fuissent electi, Eugenius tamen archipresbyter tituli sanctae Sabinae vincente nobilium parte subrogatus atque ordinatus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 298:3)
Unde instinctu diabolico utrique, Karolus imperator et Hludowicus rex, bellum inter se mandavere Andranacumque devenerunt, et iudicio Dei cessit victoria Hludowico, multique Franci nobiles ibi capti atque interempti sunt, et Karolus imperator inde fugiendo rediit in regnum suum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVI 3:5)
Multi quoque nobiles illius gentis ibi corruerunt, caeteri, qui evasere, rediere ad castra sua.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 10:5)
Per omnes enim plateas iacebant cadavera clericorum, laicorum nobilium atque aliorum, mulierum, iuvenum et lactentium.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIIII 22:3)
Quo cognito episcopus delegit nocte illa ex suis viros nobiles et strenuos ad custodiam turris, ut mane facto pons restauraretur;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 28:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION