라틴어 문장 검색

nam etsi minime videtur pertinere ad probationem, qua figura dicatur, facit tamen credibilia quae dicimus et in animos iudicum, qua non observatur, irrepit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 20:3)
ut neque omnis sermo schema iudicaretur neque ea sola, quae haberent aliquam remotam ab usu communi fictionem, sed quae essent et ad movendum auditorem valerent plurimum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 26:4)
at ea res, utrocunque dicitur modo, etiam multiplex habet schema.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 53:3)
incipiamus enim ab iis, quibus acrior ac vehementior fit probatio, quod primo loco posuimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 53:4)
quod schema quidam per suggestionem vocant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 62:12)
sed nonnunquam communicantes aliquid inexspectatum subiungimus, quod et per se schema est, ut in Verrem Cicero, quid deinde?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 69:1)
illis non accedo qui schema esse existimant etiam, si quid nobis ipsis dicamus inexspectatum accidisse, ut Pollio, nunquam fore credidi, iudices, ut, reo Scauro, ne quid in eius iudicio valeret, precarer.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 71:1)
igitur quae est schema, ab illa, quae est tropos, genere ipso nihil admodum distat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 91:5)
ut, quemadmodum ἀλληγορίαν facit continua ἀλληγορίαν sic hoc schema faciat tropos ille contextus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 93:4)
non quia transitus ipse sit schema, ut Cicero, narrato Pisonis exemplo, qui anulum sibi cudi ab aurifice in tribunali suo iusserat, velut hoc in memoriam inductus adiecit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 107:2)
faciunt illa quoque iucundam orationem, aliqua mentione habita differre et deponere apud memoriam iudicis et reposcere quae deposueris, et iterare quaedam schemate aliquo, (non enim est ipsa per se iteratio schema) et excipere aliqua et dare actioni varios velut vultus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 109:1)
quod, ut supra ostendi, iam fere solum schema a nostris vocatur, et unde controversiae figuratae dicuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 111:2)
equidem video figuram quoque esse, cum sit interim probationis, interim etiam causae genus, et sit talis eius forma, qualis est pro Murena, vigilas tu de nocte, ut tuis consultoribus respondeas, ille, ut eo, quo contendit, mature cum perveniat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 146:1)
esset enim orationis schema vitium, si non peteretur, sed accideret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 156:5)
interim etiam dubitari potest, cui vitio simile sit schema:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 164:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION