라틴어 문장 검색

Squalidus ecce genas et inani vulnere pallens Ornytus - hic socio desertus ab agmine, tardat plaga recens - timido secreta per avia furto debile carpit iter fractaeque innititur hastae, isque ubi mota novo stupuit loca sola tumultu femineumque gregem, quae iam super agmina Lernae sola videt, non ille viam causasve requirit, quippe patent, maesto sed sic prior occupat ore:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권61)
otium enim ex labore, copia ex inopia, cultus ex inluvie tabeque squalida et prope efferata corpora varie movebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 397:1)
lucus ibi frequenti silva et proceris abietis arboribus saeptus laeta in medio pascua habuit,ubi omnis generis sacrum deae pecus pascebatur sine ullo pastore, separatimque greges sui cuiusque generis nocte remeabant ad stabula, numquam insidiis ferarum, non fraude violati hominum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 31:1)
et cum ager Heracleensis paluster omnis frequensque proceris arboribus benigne ad omne genus operum materiam suppeditabat, tum, quia refugerant intra moenia Aetoli, deserta quae in vestibulo urbis erant, tecta in varios usus non tigna modo et tabulas sed laterem quoque et caementa et saxa variae magnitudinis praebebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 275:1)
procera corpora, promissae et rutilatae comae, vasta scuta, praelongi gladii;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 204:2)
Huncine hominem te amplexari tam horridum ac tam squalidum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 5, scene 182)

SEARCH

MENU NAVIGATION