라틴어 문장 검색

priusquam consules praetoresque in provincias proficiscerentur, prodigia procurari placuit, quod aedes Vulcani Summanique Romae, et quod Fregenis murus et porta de caelo tacta erant, et Frusinone inter noctem lux orta, et Aefulae agnus biceps cum quinque pedibus natus, et Formiis duo lupi oppidum ingressi obvios aliquot laniaverant, Romae non in urbem solum sed in Capitolium penetraverat lupus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 374:1)
priusquam aut hi praetores ad bellum prope novum, quia tum primum suo nomine sine ullo Punico exercitu aut duce ad arma ierant, proficiscerentur, aut ipsi consules ab urbe moverent, procurare ut adsolet prodigia quae nuntiabantur iussi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 324:1)
haec prodigia maioribus hostiis sunt procurata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 327:1)
ea prodigia ex pontificum decreto procurata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 523:1)
priusquam consules in provincias proficiscerentur, prodigia per pontifices procurari placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 26:1)
ea procurata, Latinaeque instauratae, quod Laurentibus pars carnis quae dari debet data non fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 29:1)
se pro aegro eo vovisse ubi primum convaluisset, Bacchis eum se initiaturam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 95:3)
religionis se causa ut voto pro valetudine sua facto liberetur, Bacchis initiari velle.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 101:1)
et iam biennio constare neminem initiatum ibi maiorem annis viginti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 105:2)
postquam domum venit, et mater mentionem intulit, quid eo die, quid deinceps ceteris, quae ad sacra pertinerent, faciendum esset, negat eorum se quicquam facturum nec initiari sibi in animo esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 110:1)
lacrimae mulieri obortae et miserari casum adulescentis coepit, qui spoliatus fortunis, a quibus minime oporteret, apud se esset, eiectus a matre, quod probus adulescens - dii propitii essent - obscenis, ut fama esset, sacris initiari nollet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 116:1)
tandem confirmata puellam admodum se ancillam initiatam cum domina ait:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 123:1)
iam id ipsum consul laudare, quod initiatam se non infitiaretur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 124:1)
tres in anno statos dies habuisse, quibus interdiu Bacchis initiarentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 134:3)
biennio proximo institutum esse, ne quis maior viginti annis initiaretur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 140:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION