라틴어 문장 검색

Meges se quoque multa tentasse, neque umquam profuisse, quia semper iterum oculo palpebra inhaeserit, memoriae prodidit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 16:5)
A suturis se deceptum esse, Hippocrates memoriae prodidit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 3:3)
sed Hippocrates, et Diocles, et Philotimus, et Nileus, et Heraclides Tarentinus, clari admodum auctores, ex toto se restituisse memoriae prodiderunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XX De femore luxato. 4:3)
Meges tamen eum, cui in priorem partem excidisset, a se curatum esse, memoriae prodidit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XXI De genu luxato. 1:4)
scilicet in dubio vindex Bellona pependit, dum spado Tiresias enervatusque Melampus reptat ab extremo referens oracula Nilo.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:187)
seu prima Semiramis astu Assyriis mentita virum, ne vocis acutae mollities levesve genae se prodere possent, hos sibi coniunxit similes;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:208)
pars compede suras cruraque signati nigro liventia ferro iura regunt, facies quamvis inscripta repugnet seque suo prodat titulo.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:205)
iam nuptae trepidat sollicitus pudor, iam produnt lacrimas flammea simplices.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 4:2)
laxata casside prodit canitiem plenamque trahit rubiginis hastam.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:19)
sic Agamemnoniam vindex cum Graecia classem solveret, innumeris fervebat vocibus Aulis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:321)
miscentem incendia Pyrrhum sustinuit toto maerens Oenotria lustro, et prope ter senas Itali per graminis herbas Massylus Poeno sonipes vastante cucurrit Hannibalemque senem vix ad sua reppulit arva vindex sera patrum post bellum nata iuventus.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:44)
scrutari si vera velis, fera nuntia Martis ora sub Augusti casurum prodidit hostem, utque manus utero virides patuere retecto, Romula post ruptas virtus sic emicat Alpes.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:87)
confusis rebus uterque divinam tribuistis opem, sed tardior ille iam captae vindex patriae, tu sospitis ultor.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:161)
ipse et dispariles monstro commissus in artus qui crimen matris prodidit ore novo Cres puer haud talem potuisset reddere formam, portassent totum si fera membra patrem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Descriptio armenti5)
nam perfidus obice regis prodidit Oenomai deceptum Myrtilus axem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae81)

SEARCH

MENU NAVIGATION