라틴어 문장 검색

Quod si acciderit (potest autem accidere), facienda morum institutorumque mutatio est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 154:4)
Eam mutationem si tempora adiuvabunt, facilius commodiusque faciemus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 154:5)
illa vis autem eloquentiae tanta est, ut omnium rerum, virtutum, officiorum omnisque naturae, quae mores hominum, quae animos, quae vitam continet, originem, vim mutationesque teneat, eadem mores, leges, iura describat, rem publicam regat, omniaque, ad quamcumque rem pertineant, ornate copioseque dicat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 76:1)
At in eis si paulum modo offensum est, ut aut contractione brevius fieret aut productione longius, theatra tota reclamant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 196:3)
Nam ad vocem obtinendam nihil est utilius quam crebra mutatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 224:7)
Video vero, inquit, et studeo cursus istos mutationum non magis in nostra quam in omni re publica noscere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 105:10)
Sed huius regiae prima et certissima est illa mutatio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 107:3)
Nam et ad hostiam deligendam potest dux esse vis quaedam sentiens, quae est toto confusa mundo, et tum ipsum, cum immolare velis, extorum fieri mutatio potest, ut aut absit aliquid aut supersit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 170:8)
cum immolare quispiam velit, tum fieri extorum mutationem, ut aut absit aliquid aut supersit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 50:6)
Sed quae tanta dementia est, ut in maxumis motibus mutationibusque caeli nihil intersit, qui ventus, qui imber, quae tempestas ubique sit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 139:1)
quod, qui navigant, maxume animadvertunt, cum in flectendis promunturiis ventorum mutationes maxumas saepe sentiunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 139:3)
nam et ad hostiam deligendam potest dux esse vis quaedam sentiens, quae est toto confusa mundo, et tum ipsam, cum immolare velis, extorum fieri mutatio potest, ut aut absit aliquid aut supersit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 170:8)
cum immolare quispiam velit, tum fieri extorum mutationem, ut aut absit aliquid aut supersit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 50:6)
"Sed quae tanta dementia est, ut in maximis motibus mutationibusque caeli nihil intersit, qui ventus, qui imber, quae tempestas ubique sit!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 139:1)
quod, qui navigant, maxime animadvertunt, cum in flectendis promunturiis ventorum mutationes maximas saepe sentiunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 139:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION