라틴어 문장 검색

quid si bis centum perdidit alter hoc arcana modo?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII25)
Romanas autem soliti contemnere leges Iudaicum ediscunt et servant ac metuunt ius, tradidit arcano quodcumque volumine Moyses, non monstrare vias eadem nisi sacra colenti, quaesitum ad fontem solos deducere verpos.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV36)
quis enim bonus et face dignus arcana, qualem Cereris vult esse sacerdos, ulla aliena sibi credit mala?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV53)
verum haec quoque et intravit et vidit illud grande inpiae gentis arcanum patens, sub aurea vite caelum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 30:3)
Solem vero terrenae esse fecunditatis auctorem idem poeta profano mox docuit exemplo, cum ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 24:1)
Et quia inter decreta pontificum hoc maxime quaeritur, quid sacrum, [quid profanum,] quid sanctum, quid religiosum, quaerendum, utrum his secundum definitionem suam Virgilius usus sit, et singulis vocabuli sui proprietatem more suo servarit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 1:1)
Profanum omnes paene consentiunt id esse quod extra fanaticam causam sit, quasi porro a fano et a religione secretum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 3:1)
— Procul, o procul este profani, Conclamat vates, totoque absistite luco.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 3:3)
Eo accedit quod Trebatius profanum id proprie dici ait quod ex religioso vel sacro in hominum usum proprietatemque conversum est, quod apertissime poeta servavit, cum ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 4:1)
Quos contra Aeneadae bello fecere profanos.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 4:3)
At illi Arcano sacras reddit Cato pectore voces:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:38)
seu sponte deorum Cirrha silet, fatique sat est arcana futuri Carmine longaevae vobis commissa Sibyllae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:31)
Custodes tripodes fatorum, arcanaque mundi, Tuque potens veri Paean, nullumque futuri A superis celate diem, suprema ruentis Imperii, caesosque duces, et funera regum, Et tot in Hesperio collapsas sanguine gentes Cur aperire times?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:59)
Ille superuis Detestanda deis saevorum arcana magorum Noverat, et tristes sacris feralibus aras, Umbrarum Ditisque fidem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:5)
Thessala quin etiam tellus herbasque nocentes Rupibus ingenuit, sensuraque saxa canentes Arcanum ferale Magos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION