라틴어 문장 검색

Nam, si litteras emisisset, quarum tenor esset portitori celatus, nuntii tamen pravitate vel eodem in itinere mortis eventu sublato facile possent amoris arcana diffundi."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 21:9)
Post haec Brito per prata coepit equitare pulcherrima et post decem stadiorum iter in pratum devenit amoenum, ubi omnia florum genera redolebant.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 9:1)
Et egressus de palatio stratum ascendit equum arreptoque itinere ad amoenitatis loca devenit, ubi alia erant prata pulcherrima omnique ornata decore, in quibus palatium aureum consistebat optima dispositione compositum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 21:1)
Qui ei aperto itinere dicunt:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 21:9)
" Qui osculo assumpto atque ter decies repetito Britanniam versus gaudens iter direxit amoenum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 21:32)
Machina si neget, et sudum promittat apertum, Audax carpat iter nimbo pendente viator;
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:27)
jactique legens vestigia, primam, Qui certamen init, sphaeram demittit, at illa Leniter effusa, exiguum quod ducit in orbem, Radit iter, donec sensim primo impete fesso Subsistat;
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 3:2)
Sphaera sed, irarum temnens ludibria, coeptum Pergit iter, nullisque movetur surda querelis.
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 5:2)
Delector enim plurimum quod te pronum ad haec vana et otiosa non video, sed semper aliquid utile, et profectui tuo necessarium proloqui.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 2:7)
alterius profectum, suum existimet.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVI. Quid sibi impendere debeant amici. 1:4)
In hac igitur amicitia nostra quam exempli gratia inservimus, si quid cernitis imitandum, ad vestrum id retorquete profectum.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:30)
Non enim tumor superbie intus eructuans ut exiret in publicum, me huius operis coegit ad fabricam, uel fauor popularis applausus insolentem inuitauit ad operam, sed ne meus sermo contraheret de cure raritate rubiginem aliorumque profectibus labore mei studii desudarem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 2:4)
Cuius iter, gressus obstacula nulla retardant, Non strepitus, non ira maris, non uallis abyssus, Non iuga, non celsi preceps audacia montis Asperitasque uie saxis callosa, nec ipse Limitis ambages desertaque nescia gressus, Non rabies uenti, non imbribus hebria nubes, Non tonitrus horrenda lues, non nubilus aer Quin superos adeat, quin uisitet astra Deique Imbibat archanum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:3)
Qua racione meant stelle, qua lege planeta Directum metitur iter, qua lege retrorsum Aut fugit aut certa fluxus stacione moratur;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:11)
uirga dictante, iugales Aggrediuntur iter.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION