라틴어 문장 검색

nam et Homerus brevem quidem cum iucunditate et propriam, id enim est non deerrare , et carentem supervacuis eloquentiam Menelao dedit, quae sunt virtutes generis illius primi, et ex ore dixit dulciorem melle profluere , qua certe delectatione nihil fingi maius potest;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 230:1)
Itaque oratio illa apud Homerum concitata et sine intermissione in morem nivis superveniens iuveniori oratori data est, lenis et melle dulcior seni profluit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 2:6)
ut oratio eius sine impedimento exeat, proferatur tamen malo quam profluat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 12:3)
nisi hic timor e pectore eiectus est, palpitantibus praecordiis vivitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 3:4)
Occasionem blanditiarum putavit pectus filii in duas partes diductum et cor sub vulnere palpitans.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 90:3)
Ecce quam miserum cor palpitat pectusque sollicitum ferit.
(세네카, Hercules Furens 19:20)
Vagus per artus errat excussos tremor, erectus horret crinis, impulsis adhuc stat terror animis et cor attonitum salit pavidumque trepidis palpitat venis iecur, ut fractus austro pontus etiamnum tumet, quamvis quiescat languidis ventis dies, ita mens adhuc vexatur excusso metu.
(세네카, Hercules Oetaeus 11:1)
quodque pretiosius, tota illa dictio sic caesuratim succincta, quod profluens;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 3:2)
ad haec ille confusus inrubuit, nil impudenti excusatione deprecatus errorem, sed ad cuncta convictum cum redarguerem, verecundiae iunxit comites lacrimas ita profluas ubertimque manantes, ut secuturae correctioni fidem fecerint.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Proculo suo salutem 1:3)
iam palpitat arvis Phaedimus, et certi nondum tacet arcus Amyntae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권184)
hic saevi miser inter funera belli palpitat et mortem sociosque hostesque precatur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권327)
his arduus ignis palpitat, et gemitus tandem erupere paterni:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권28)
Etiam poetas non ad Rhadamanthi nec ad Minonis, sed ad inopinati Christi tribunal palpitantes?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 30장 2:1)
non te uicino remorabitur obuia marte Gallia nec latis audax Hispania terris nec fera Theraeo tellus obsessa colono, nec qua uel Nilus uel regia lympha Choaspes profluit aut rapidus, Cyri dementia, Gyndes, aret Araccaeis aut unda Oroatia campis, nec qua regna uago Tomyris finiuit Araxe, impia nec saeuis celebrans conuiuia mensis ultima uicinus Phoebo tenet arua Padaeus, quaque Hebrus Tanaisque Getas rigat atque Magynos.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae40)
pueros in profluentem aquam mitti iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 50:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION