라틴어 문장 검색

Et adducetis ad vos omnes factores legis et vindicate vindictam populi vestri;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장67)
Et accessit, et ascendit cum eo exercitus impiorum fortis auxiliari ei, ut faceret vindictam in filios Israel.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장15)
et exiit in omnes fines Iudaeae in circuitu et fecit vindictam in viros desertores, et cessaverunt ultra exire in regionem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장24)
fac vindictam in homine isto et exercitu eius, et cadant in gladio. Memento blasphemias eorum et ne dederis eis mansionem ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장38)
Et vindicaverunt vindictam sanguinis fratris sui et reversi sunt ad ripam Iordanis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장42)
statimque ad maritimas civitates misit convocans ad coemptionem Iudaicorum mancipiorum, promittens se nonaginta mancipia talento distracturum, non exspectans vindictam, quae eum ab Omnipotente esset consecutura.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장11)
Nonne apud ueteres quoque ante nostri Platonis aetatem magnum saepe certamen cum stultitiae temeritate certauimus eodemque superstite praeceptor eius Socrates iniustae uictoriam mortis me astante promeruit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VI 1:9)
Auferetur igitur unicum illud inter homines deumque commercium, sperandi scilicet ac deprecandi, si quidem iustae humilitatis pretio inaestimabilem uicem diuinae gratiae promeremur;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 8:1)
Quibus metu exsanguibus de vitaque ex suo promerito desperantibus subito oblata salute libentes cupidique condicionem acceperunt petieruntque a Caesare ut universis CCC uno nomine pecuniam imperaret.
(카이사르, 아프리카 전기 90:4)
dic talia numquam promeruisse Thetim nec cum soror Amphitrite nostro nupta Iovi.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:116)
vindictaque mundi semivir exul erit?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:14)
vindictam mandasse sat est;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:261)
quae vindicta prior quam cum formido superbos flectit et adsuetum spoliis adfligit egestas?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:27)
nam saepe locis ac finibus illis plena lacessito rediit vindicta Quirino.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:254)
solus, militiae mira mercede, iugalem promeruit Stilicho socero referente coronam.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae91)

SEARCH

MENU NAVIGATION