라틴어 문장 검색

aut enim accedit priorsum aut retrorsum recedit aut in dexteram laevamve divertitur aut sursum promovet aut deorsum aut orbiculatim rotatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 3:3)
Mitis Atax Latias gaudet non ferre carinas, Finis et Hesperiae, promoto limite, Varus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:4)
ibi sanguine multo Promotus Latiam longo gerit ordine vitem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:19)
Promovet ipse acies:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:7)
postea vero promotis usque ad Alpes Italiae finibus, novitas creavit errorem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 128)
Iuvenalis et tamen ut longe repetas longeque revolvas nomen, ab infami gentem deducis asylo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3425)
aut 'componi bellum' ad pactionem singularis certaminis bellum deduci.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1092)
Sed hosce homines minime puto pertimescendos, quod aut deduci de sententia possunt aut, si permanebunt, magis mihi videntur vota facturi contra rem publicam quam arma laturi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 18:13)
quae vel ita appellemus - id erit verbum e verbo - vel promota et remota vel, ut dudum diximus, praeposita vel praecipua, et illa reiecta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 68:2)
Posidonius Stoicus 3 16 C. Postumius, homo luxuriosus 64 13 praeposita, praecipua, producta,promota (προηγμένα) 93 17109 14 109 25sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)406)
sin id aut non erit aut erit obscurius, sicut medico diligenti, priusquam conetur aegro adhibere medicinam, non solum morbus eius, cui mederi volet, sed etiam consuetudo valentis et natura corporis cognoscenda est, sic equidem cum adgredior in ancipiti causa et gravi ad animos iudicum pertractandos, omni mente in ea cogitatione curaque versor, ut odorer, quam sagacissime possim, quid sentiant, quid existiment, quid exspectent, quid velint, quo deduci oratione facillime posse videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 186:3)
haec enim ipsa sunt honorabilia, quae videntur levia atque communia - salutari appeti decedi assurgi deduci reduci consuli, quae et apud nos et in aliis civitatibus, ut quaeque optime morata est, ita diligentissime observantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 81:1)
tu de emerso me et equo ad ripam, ego de Mario cum fascibus laureatis me in suum deduci iubente monumentum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 202:6)
tu de emerso me et equo ad ripam, ego de Mario cum fascibus laureatis me in suum deduci iubente monumentum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 202:6)
quod instituit referre de religione et saepe iam retulit, ab eo deduci non potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 1 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION