라틴어 문장 검색

"Currum deae prosequentes gannitu constrepenti lasciviunt passeres et ceterae quae dulce cantitant aves melleis modulis suave resonantes adventum deae pronuntiant."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:40)
"Ad hunc modum pronuntiante Mercurio tanti praemii cupido certatim omnium mortalium studium arrexerat:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:55)
"Sic fatus iubet Mercurium deos omnes ad contionem protinus convocare ac si qui coetu caelestium I defuisset, in poenam decem milium nummum conventum iri pronuntiare."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:167)
"Hunc igitur iugulare crastino placeat, totisque vacuefacto praecordiis per mediam alvum nudam virginem, quam praetulit nobis, insuere, ut sola facie praeminente ceterum corpus puellae nexu ferino coerceat, tunc super aliquod saxum scruposum insiticium et fartilem asinum exponere et solis ardentis vaporibus tradere."
(아풀레이우스, 변신, 6권 9:8)
"Iamque eo ad omnes iniurias exposito ac supinato, introvocata Charite masculis animis impetuque diro fremens invadit ac supersistit sicarium:"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:75)
Si possessiones praestinaturus quaereret, merito boves ut et iugum et arva sementis florentia pronuntiari.
(아풀레이우스, 변신, 9권 8:6)
Res ipsa mihi poscere videtur ut huius quoque servitii mei disciplinam exponam.
(아풀레이우스, 변신, 9권 29:1)
Placuit salubre consilium et illico iussus praeco pronuntiat patres in curiam convenirent.
(아풀레이우스, 변신, 10권 7:1)
Nec quisquam decurionum tam aequus remanserat iuveni, quin eum evidenter noxae compertum insui culleo pronuntiaret.
(아풀레이우스, 변신, 10권 8:1)
"Ipse non possum calcata numinum religione conscientiam meam fallens perperam pronuntiare:"
(아풀레이우스, 변신, 10권 8:4)
et hora consueta velut balneas petituri, clausis ex more foribus, per quandam modicam cavernam rimantur me passim expositis epulis inhaerentem.
(아풀레이우스, 변신, 10권 15:6)
Iamque ab ipso exordio crudelissimae mulieris cunctis atrocitatibus diligenter expositis, repente mentis nubilo turbine correpta semihiantes adhuc compressit labias, et attritu dentium longo stridore reddito, ante ipsos praesidis pedes exanimis corruit.
(아풀레이우스, 변신, 10권 28:6)
Nec ille, vir alioquin exercitus, tam multiforme facinus excetrae venenatae dilatione languida passus marcescere, confestim cubiculariis mulieris attractis vi tormentorum veritatem eruit, atque illam, minus quidem quam merebatur, sed quod dignus cruciatus alius excogitari non poterat, certe bestiis obiciendam pronuntiavit.
(아풀레이우스, 변신, 10권 28:7)
Mirabar quid rei temptaret, quid pronuntiaret futurum;
(아풀레이우스, 변신, 11권 26:7)
Hactenus divini somnii suada maiestas, quod usus foret, pronuntiavit.
(아풀레이우스, 변신, 11권 30:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION